gŭbernācŭlum (poet. contr. gŭbernāclum, Lucr. 4, 904; Verg. A. 5, 176; 859; 6, 349 al.), i, n. [guberno], a helm, rudder (cf. clavus).
I Lit.: hominis, non sapientis inventa sunt navigia, additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant: exemplum a piscibus tractum, qui cauda reguntur, etc., Sen. Ep. 90; cf.: piscium meatus gubernaculi modo regunt (caudae), Plin. 11, 50, 111, § 264: ut cruribus velut gubernaculis demissis cursum dirigeret, Front. 3, 13, 6: hic ille naufragus ad gubernaculum accessit, et navi, quoad potuit, est opitulatus, Cic. Inv. 2, 51, 154: ipse gubernaclo rector subit, ipse magister, Verg. A. 5, 176.—
II Transf., guidance , direction; esp. of the state, government (usually in plur.): clavum tanti imperii tenere et gubernacula rei publicae tractare, Cic. Sest. 9, 20; cf.: qui ad gubernacula rei publicae sedere debebant, id. Rosc. Am. 18, 51: repelli a gubernaculis civitatum, id. de Or. 1, 11, 46: recedere a gubernaculis, id. Fam. 16, 27, 1: ad gubernacula rei publicae accedere, Liv. 4, 3, 17: quis ad gubernacula sedeat summa cura providendum, id. 24, 8, 13: abicere gubernacula imperii, Val. Max. 7, 6, 1: transferre ad aliquem fortunarum suarum gubernacula, Nazar. Pan. Const. 27, 2: temperare gubernacula vitae, Plin. 11, 37, 88, § 219.—In sing.: (rare) exercitus non habilis gubernaculo, Vell. 2, 113, 2: gubernaculum rei publicae tenere, Lact. 1, 1, 14.