ignobilis

A New Latin Dictionary by Charlton T. Lewis Ph.D. and Charles Short, LL. D.

ignōbĭlis, e, adj. [in-nobilis (gno-)], unknown.

I Lit., in gen. (mostly anteclass.): ubi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia; nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis, Plaut. Am. 1, 1, 284: quis hic est qui oculis meis ob viam ignobilis obicitur? id. Ps. 2, 1, 18: peregrina facies hominis atque ignobilis, id. ib. 4, 2, 9.—

II Esp.

A Unknown to fame , not renowned , undistinguished , obscure (class.): quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus, Cic. Tusc. 3, 24, 57: humilis in plebe et ideo ignobilis puerpera, Plin. 7, 36, 36, § 121: non ignobilis dicendi magister, Cic. Brut. 91, 315: ignobilis aevum exigeret, Verg. A. 7, 776: maritus, unknown , Ap. Met. 5, 4, 6; ignobilissimi artifices, Plin. 35, 4, 10, § 28: civitas ignobilis atque humilis Eburonum, obscure and insignificant , * Caes. B. G. 5, 28, 1: facies, Plaut. Ps. 4, 2, 9: vinum ignobilius, Plin. 23, 1, 20, § 34: M. Fulcinius Romae argentariam non ignobilem fecit, Cic. Caecin. 4, 10.—

B Of low birth , base-born , ignoble (class.): ex aliqua familia non ignobili, Cic. Verr. 2, 5, 11, § 28: virgo, Ter. Phorm. 120: vulgus, Verg. A. 1, 149: agmen, Liv. 10, 20: regnum Tulli, Hor. S. 1, 6, 9: hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, Juv. 8, 287.—Adv.: ignōbĭlĭter (late Lat.), meanly : sepultum, Eutr. 7, 23: aedes fastigiata, Sol. 56, 16.

Related Words