in-nascor, nātus sum, 3, v. dep., to be born in, to grow or spring up in a place.
I Lit.: neglectis urenda filix innascitur agris, Hor. S. 1, 3, 37: Fauni velut innati triviis, id. A. P. 245: innata rupibus altis robora, Ov. H. 7, 37: eodem innati solo, quod incolunt, Just. 2, 6: innata in cornibus cervi hedera, Plin. 8, 32, 50, § 117: calvitium uni tantum animalium homini, praeterquam innatum, excepting those that have it naturally , id. 11, 37, 47, § 131.—
II Trop. (class.), to arise in , originate in , be produced in : in hac elatione animi nimia cupiditas principatus innascitur, Cic. Off. 1, 19, 64.—Hence, P. a. : innātus , a, um, inborn , innate , inherent , natural.
α With dat.: non mihi avaritia umquam innatast; satis habeo divitiarum, Plaut. Mil. 4, 2, 71: innatam esse homini probitatem, Cic. Fin. 2, 31, 99: sunt ingeniis nostris semina innata virtutum, id. Tusc. 3, 1, 2: est quaedam alacritas naturaliter innata omnibus, Caes. B. C. 3, 92, 3: affectata aliis castitas, tibi ingenita et innata, Plin. Pan. 20, 2.—
β With in and abl.: tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor, Cic. Fin. 5, 18, 48: in animis eorum insitum atque innatum esse videtur, id. Verr. 2, 4, 48.—
γ Absol. : nos habere insitam quandam, vel potius innatam cupiditatem scientiae, Cic. Fin. 4, 2, 4: innata atque insita anteponantur assumptis atque adventiciis, id. Top. 18, 69: affectatio innata videtur esse, non arcessita, Quint. 9, 3, 74.