inter-dīco, dixi, ctum (interdixem for interdixissem, Cat. ap. Gell. 19, 9 fin.), 3, v. a., to speak between, i. e. to interpose by speaking.
I Lit.
A To say among other things , to remark meanwhile , interpose : in praesentiarum hoc interdicere non alienum fuit, Auct. Her. 2, 11 fin. —
B To forbid , prohibit , interdict.
α With ne : interdico, ne, etc., Ter. Hec. 563: interdicit atque imperat Cassivellauno ne Mandubratio noceat, Caes. B. G. 5, 22: praecipit atque interdicit omnes unum peterent Indutiomarum, neu quis, etc., id. ib. 5, 58; so with ut ne : neque enim est interdictum ... ut singulis hominibus ne amplius quam singulas artes nosse liceat, Cic. de Or. 1, 50, 215; id. Balb. 13, 30.—
β Alicui aliquid : feminis dumtaxat purpurae usum (al. usu), Liv. 34, 7: histrionibus scaenam, Suet. Dom. 7: ei convictum hominum, Val. Max. 2, 7, 9: feminis convivia et conspectum virorum, Just. 41, 3, 2: alicui admirationem, Sen. Ep. 87: interdictum est mare Antiati populo, Liv. 8, 14: religio civibus interdicta, Suet. Claud. 25: interdicitur vini potus, Plin. 30, 10, 27, § 87; cf. abl. absol. : urbe interdicta, Suet. Aug. 27; id. Vesp. 14; Cic. Balb. 10, 26.—
γ Alicui with inf.: alicui arte sua uti, Dig. 48, 19, 43: cum sibi interdixerit habere, interdixit et poscere, Sen. Vit. Beat. 18, 3; cf. with ellips. of dat. : interdixit hariolus ... aliquid novi negoti incipere, Ter. Phorm. 708: pari severitate interdixit commeatus peti, Suet. Galb. 6.—
δ Alicui aliquā re : vos interdicitis patribus commercio plebis, Liv. 5, 3, 8: quā arrogantiā usus Ariovistus omni Galliā Romanis interdixisset, Caes. B. G. 1, 46, 4: meretriciis amoribus juventuti, Cic. Cael. 20, 48: male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, id. de Sen. 7, 22: ei domo suā, Quint. 6, 3, 79; Suet. Aug. 66 (cf. 1. B. 2. infra.).—
ε Aliquem aliquā re : aliquem sacrificiis, Caes. B. G. 6, 13, 6; mostly in pass. : quod moribus eorum interdici non poterat socero gener, Nep. Ham. 3, 2: philosophi urbe et Italiā interdicti sunt, Gell. 15, 11, 4: illi omni jure interdicti, Q. Metell. ap. Gell. 17, 2, 7.—
ζ With dat. and de and abl.: interdixi tibi de medicis, forbid to have to do with , warn against , Cato ap. Plin. 29, 1, 7, § 14.—
η Pass. impers. , with abl. manner : priusquam senatus consulto interdiceretur, Suet. Aug. 43.—
2 In partic.: interdicere alicui aquā et igni, to forbid one the use of fire and water , i. e. to banish : tanquam si illi aquā et igni interdictum sit, Cic. Phil. 6, 4: futurum puto, ut aquā et igni nobis interdicatur, id. Fam. 11, 1: quibus cum aquā et igni interdixisset, Caes. B. G. 6, 44; Paul. Sent. 5, 26, 3; 5, 29, 1.—
β Interdicere alicui (sc. aquā et igni), Ampel. 42.—
γ Interdicere alicui aquam et ignem, Isid. 5, 27, 38.—
II Transf.
A To enjoin , command (of an injunction implying also a prohibition): te familiae valde interdicere ut uni dicto audiens esset, Cic. Rep. 1, 39, 61.—
B Of the praetor, to forbid , interdict; esp., to make a provisional or interlocutory decree : praetor interdixit de vi, etc., Cic. Caecin. 8, 22: praetor qui de fossis, de cloacis, etc., interdicit, id. ib. 13, 36 init. : praetor interdixit, ut unde dejectus esset, eo restitueretur, id. ib. 28, 80.—
C To make use of a praetor’s interdict , Quint. 3, 6, 71: si adversus eum velis interdicere, Dig. 43, 18, 1: alicui rem capitalem, Cato ap. Charis. p. 178 P.