mŏdŏ (scanned mŏdō, Plaut. Ps. 2, 3, 23; Lucr. 2, 11, 35; Cic. poët. N. D. 2, 42, 107; v. Corss. Ausspr. 2, p. 480; Lachm. ad Lucr. 2, p. 140), adv. [orig. abl. of modus, q. v.].
I Qs., by measure, expressing, like tantum, a restriction of the idea, only, merely, but .
A In gen.
1 Affirmatively: ter sub armis malim vitam cernere, Quam semel modo parere, even once , Enn. ap. Varr. L. L. 6, § 81 Müll. (Trag. v. 298 Vahl.): semel modo, only once , Plaut. Poen. 1, 3, 30: uni modo gessi morem, id. Most. 1, 3, 43: hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, etc., Cic. Ac. 2 ( Luc. ), 32, 101; cf.: quorum genera plura sunt: hi unum modo quale sit suspicantur, id. Or. 9, 28: nec audiendi quidam, qui tres modo primas esse partes volunt, Quint. 3, 3, 4: paulum modo, Cic. Fam. 1, 5, b, 2; Varr. ap. Gell. 13, 15: perpauxillum modo, Plaut. Capt. 1, 2, 74; cf.: manus erat nulla, quae parvam modo causam timoris afferret, Caes. B. G. 6, 35, 3: quae pacisci modo scis, sed quod pacta es, non scis solvere, Plaut. Ps. 1, 2, 88: ad ornandam modo, non augendam orationem assumuntur, Quint. 8, 6, 39; cf. Cic. Inv. 2, 23, 69: solere modo non etiam oportere, id. Off. 3, 4, 18: doctrina ac litterae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam salutem, id. Fam. 6, 12, 5: circi modo spectaculum fuerat, Liv. 7, 2: modo facito ut illam serves, only see that , etc., Ter. Ad. 845: modo fac, ne quid aliud cures, etc., Cic. Fam. 16, 11, 1: aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo, if I can only , Plaut. As. 2, 2, 8: modo ut tacere possis, Ter. Phorm. 59; cf.: concede, ut impune emerit, modo ut bonā ratione emerit, if but. provided that , Cic. Verr. 2, 4, 5, § 10: modo ut haec nobis loca tenere liceat, id. Fam. 14, 14, 1.— For the expressions dummodo, solummodo, and tantummodo, v. dum, solum, and tantum.—
2 Negatively: non modo ... sed (verum) etiam (et, or simply sed), not only ... but also : ut non modo secunda sperare debeas, sed etiam adversa fortissimo animo ferre, Cic. Fam. 6, 13, 5: non modo agendo, verum etiam cogitando, id. Cael. 19, 45: illum non modo favisse, sed et, etc., id. Att. 11, 9, 2: non modo falsum id esse, sed hoc verissimum, id. Rep. 2, 44, 71.— As to these expressions, and also respecting the omission of a second non in the latter clause, v. under sed and non.—
B In partic., in restrictive clauses, for ullo or aliquo modo, in any way or degree, at all, only, even : servus est nemo, qui modo tolerabili conditione sit servitutis, qui, etc., who is in any tolerable condition , Cic. Cat. 4, 8, 16; cf.: quamquam quis ignorat, qui modo umquam mediocriter res istas scire curavit, quin, etc., id. Fl. 27, 64; and: quis est omnium, qui modo cum Musis habeat aliquod commercium, qui? etc., id. Tusc. 5, 23, 66: nemo aliter philosophus sensit, in quo modo esset auctoritas, id. Div. 1, 39, 86; cf.: servitus, honorifica modo, Brut. ap. Cic. ad Brut. 1, 17, 4: tum quam plurimis modo dignis, se utilem praebent, be they but worthy , Cic. Off. 1, 26, 92: bonis viris ... faciendum est, modo pro facultatibus, id. ib. 2, 17, 58: decerne, modo recte, id. Rosc. Am. 48, 138: itaque veniam, quo vocas, modo adjutore te, id. Att. 16, 13, a, 1: atque utinam posset aliquā ratione hoc crimen quamvis falsa, modo humana atque usitata defendere, if only , id. Verr. 2, 3, 97, § 224.—
b Si modo, if only (freq.): tu si modo es Romae: vix enim puto, sin es, hoc vehementer animadvertas velim, Cic. Att. 5, 8, 2: tute scis (si modo meministi) me tibi tum dixisse, etc., id. ib. 12, 18, 2: fortasse vici, si modo permansero, id. ib. 12, 44, 3.—Poet. with subj.: si modo sola queant saxa tenere fidem, Prop. 1, 18, 4.—
c Poet. and in jurid. Latin, modo si, for dummodo, if only, provided that : persequar inferius, modo si licet ordine ferri, Ov. Tr. 2, 263: modo si ejus nomine opus fiat, Dig. 39, 1, 18; 26, 2, 28; 19, 2, 19, § 10.—
d As a conjunction with subj., for dummodo, if only, provided that (freq. and class.): quos valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat, Cic. Brut. 16, 64; id. Or. 9, 28: manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, id. Sen. 7, 22; Quint. 10, 1, 131: modo Juppiter adsit, Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris, Verg. A. 3, 116.—So, modo ne for dummodo ne, if only not, provided that not : quae de Sicinio audīsti, ea mihi probantur: modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum, Cic. Att. 5, 4, 3: si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere, etc., id. Off. 1, 30, 105; id. Ac. 2 ( Luc. ), 43, 132.—
2 Modo non, like the Gr. μόνον οὐχί, all but, almost, nearly , = propemodum (ante- and post-class.): modo non montes auri pollicens, Ter. Phorm. 67 Don.: favet Fabi gloriae, quae modo non suā contumeliā splendeat, Liv. 10, 24, 11: pictor equum venientem, modo non vivum, comprehenderat, Val. Max. 8, 11, ext. 7: modo non reclamante publico vigore, Amm. 14, 7, 1; 16, 12, 16; 21, 14, 1; 22, 6, 2 al.—
3 In colloq. lang. with imperatives, just, now, only : sequere hac modo, Plaut. Men. 4, 1, 4: sedete hic modo, id. Rud. 3, 3, 29: propera modo, id. Men. 1, 4, 32: vide modo, Cic. Div. in Caecil. 14, 46: ignem scrutare modo, inquam, Hor. S. 2, 3, 276.—Indignantly: quin tu i modo, begone now , Plaut. Trin. 2, 4, 182; so, i modo, id. Stich. 3, 2, 23: tace modo, be still now , id. As. 5, 2, 19.—With tu or vos (poet. and post-class.): tu modo, dum licet, hunc fructum ne desere vitae, Prop. 2, 15, 49; Verg. G. 3, 73: tu modo posce deos veniam, id. A. 4, 50: vos modo, inquit, parcite, Phaedr. 2, 8, 8; Curt. 9, 6, 24; 9, 2, 25.
II With specifications of time, like Gr. ἄρτι (reaching to the full measure of the time, fully).
A In gen.
1 Of the pressent time, just now, just (ante-class. and poet.): quid? ego modo huic frater factus, dum intro eo atque exeo? just now? Plaut. Ep. 5, 1, 43: modo dolores, meatu, occipiunt, Ter. Ad. 289 (evidenter hic modo temporis praesentis adverbium est, Don.): advenis modo, id. Hec. 458 Don.: devoravi nomen imprudens modo, Plaut. Trin. 4, 2, 63: jam modo nunc possum contentus vivere parvo, Tib. 1, 1, 25; cf.: peccare fuisset Ante satis, penitus modo nunc genus omne perosos Femineum, Verg. A. 9, 141.—
2 Of time just passed, just now, but this moment, a little while ago, lately (class.): nuper homines nobiles hujusmodi, judices, et quid dico nuper? immo vero modo ac plane paulo ante vidimus, qui, etc., Cic. Verr. 2, 4, 3, § 7: Al. Ita uti dudum dixeras? Am. Dudum? quam dudum istuc factum est? Al. Temptas: jam dudum, pridem, modo, Plaut. Am. 2, 2, 60: Ph. Quando? Do. Hodie. Ph. Quamdudum? Do. Modo, Ter. Eun. 697: sum illi villae amicior modo factus, Cic. Leg. 2, 2, 4: quaeras putemne talem esse deorum naturam, qualis modo a te sit exposita, id. N. D. 1, 21, 57: declaravit id modo temeritas C. Caesaris, id. Off. 1, 8, 26: modo hoc malum in rem publicam invasit, id. ib. 2, 21, 75: si hodie bella sint, quale Gallicum modo (i. e. twenty-two years earlier), Liv. 6, 40, 17; cf. id. 22, 14, 13; Cic. Div. 1, 44, 99.—Opp. to nunc : qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris, Plaut. Am. 2, 2, 63: in quā urbe modo gratiā, auctoritate, gloriā floruimus, in eā nunc iis quidem omnibus caremus, Cic. Fam. 4, 13, 2; id. Mur. 40, 86; 41, 88; Prop. 1, 18, 7.—With tunc , Tac. A. 2, 75.—
3 Of time just to come, immediately, directly, in a moment (rare, and perh. not in Cic.): domum modo ibo, Ter. And. 594; Liv. 26, 15: Artabanus tardari metu, modo cupidine vindictae inardescere, Tac. A. 6, 32; 4, 50.—
B In partic.
1 Modo ... modo, now ... now, at one moment ... at another, sometimes ... sometimes (class.): modo ait, modo negat, sometimes he says Yes, and sometimes No , Ter. Eun. 713: Cotta meus modo hoc, modo illud, Cic. N. D. 1, 18, 47; id. Div. 2, 44, 93: modo his, modo illis ex partibus, id. N. D. 2, 19, 49: o Academiam volaticam et sui similem, modo huc, modo illuc! id. Att. 13, 25, 3: citus modo, modo tardus incessus, Sall. C. 15, 5: laetos modo, modo pavidos animadverteres, id. J. 60, 4: nebulonem modo, modo nugatorem appellat, Liv. 38, 56.—Instead of modo ... modo, we sometimes find: nunc ... modo: nunc quereretur eundem accusatorem ac judicem esse, modo vitam sibi eripi, etc., Liv. 8, 32, 9.—Again, instead of the second modo (esp. in poets and in post-Aug. prose writers), we find: nunc aliquando, interdum, nonnumquam, saepe, rursus.—So, modo ... nunc, Ov. M. 13, 922; id. F. 4, 643; id. Tr. 1, 2, 27: modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione fungeretur, Tac. H. 2, 51: modo ... aliquando, id. A. 1, 81; 6, 35; 11, 34; 16, 10; id. H. 2, 74: modo ... interdum, Sall. J. 42, 1; 55, 9; 62, 9 Kritz.; 74, 1; Hor. S. 1, 9, 9 et saep.: modo ... nonnumquam, Suet. Tib. 66; id. Claud. 15; id. Calig. 52: modo ... saepe, Hor. S. 1, 10, 11: modo ... modo ... saepe, Sall. J. 45, 2; Tac. H. 4, 84: modo ... rursus, Prop. 1, 3, 41.—
2 Modo ... tum (deinde, postea, etc.), at first ... then, at one time ... at another : sol modo accedens, tum autem recedens, Cic. N. D. 2, 40, 102: (Xenophon) facit Socratem disputantem ... et modo unum, tum autem plures deos, id. ib. 1, 12, 31: et modo mundum, tum mentem divinam esse putat, id. ib. 1, 13, 34; cf.: modo (Theophrastus) menti divinum tribuit principatum, modo caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus, id. ib. 1, 13, 35: et forte in eo loco grandis ilex coaluerat inter saxa paulum modo prona, deinde flexa, etc., Sall. J. 93, 4: modo ... paulo post, Val. Max. 7, 4, 5: modo ... modo ... postremum, Tac. H. 4, 46: quid agerent, modo timentes, vicissim contemnentes religiones, Cic. Leg. 2, 17, 43.