nŭmĕrus, i, m. [Gr. νέμω, to distribute; cf.: numa, nemus, nummus], a number.
I Lit.
A In gen.: illi octo cursus septem efficiunt distinctos intervallis sonos: qui numerus rerum omnium fere nodus est, Cic. Rep. 6, 18, 18; cf. Macr. Somn. Scip. 1, 6: duo hi numeri, Cic. Rep. 6, 12, 12: consummare perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata componunt, Sen. Ep. 58: numerumque referri Jussit, that their number should be counted , Verg. E. 6, 85; cf.: numerus argenteorum facilior usui est, the counting, reckoning . Tac. G. 5 fin. : sed neque quam multae species, nec nomina quae sint Est numerus; neque enim numero conprendere refert, cannot be counted , Verg. G. 2, 104: eorumque nummorum vis et potestas non in numero erat, sed in pondere, Gai. Inst. 1, 122.—
B In partic.
1 A certain collective quantity, a body, number of persons or things: tunc deinceps proximi cujusque collegii ... in sortem coicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias mitti oporteret, S. C. ap. Cic. Fam. 8, 8, 8: haec in Aeduorum finibus recensebantur numerusque inibatur, Caes. B. G. 7, 76; Liv. 38, 22: eum clavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt, Liv. 7, 3: Pompilius ad pristinum numerum duo augures addidit, Cic. Rep. 2, 14, 26: haec enim sunt tria numero, in number, altogether , id. de Or. 2, 28, 121: classis mille numero navium, id. Verr. 2, 1, 18, § 48: oppida sua omnia, numero ad duodecim, incendunt, Caes. B. G. 1, 5: ad duorum milium numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, id. B. C. 3, 53: reliqui omnes, numero quadraginta, interfecti, Sall. . J. 53, 4; cf. id. ib. 93, 8: cum magnus piratarum numerus deesset, Cic. Verr. 2, 5, 28, § 72: ad eorum numerum, to the full number of them , id. ib. 2, 5, 28, § 73; id. Q. Fr. 2, 13; Caes. B. G. 5, 20: si naves suum numerum haberent, Cic. Verr. 2, 5, 51, § 133: supra numerum, superfluous , Suet. Ner. 15; id. Claud. 25: magnus numerus frumenti, a great quantity , Cic. Verr. 2, 2, 72, § 176; cf. id. Planc. 26, 64; Caes. B. C. 2, 18: vini, Cic. Phil. 2, 28, 66; so without an adj., like the Engl. number , for a great number : est (in eādem provinciā) numerus civium Romanorum atque hominum honestissimorum, id. Font. 5, 13 (1, 3): plures numero tuti, Tac. A. 14, 49 fin. : sed illos Defendit numerus, Juv. 2, 46; cf. Verg. E. 7, 52: latet in numero virtus, Sil. 1, 323.—
2 In plur.: numeri, the mathematics, astronomy : ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet, Cic. Fin. 5, 29, 87: Thales hoc etiam numeris inquirit et astris, Sid. 15, 79: numerisque sequentibus astra, Stat. Th. 4, 411. —Rarely in sing., Claud. Cons. Mall. 130.—
3 In milit. lang., a division of the army, a troop, band (post-Aug.): sparsi per provinciam numeri, Tac. Agr. 18; cf.: plena urbs exercitu insolito: multi ad hoc numeri e Germaniā ac Britanniā, id. H. 1, 6: nondum distributi in numeros erant, Plin. Ep. 10, 29 (38), 2: revocare ad officium numeros, Suet. Vesp. 6: militares numeri, cohorts , Amm. 14, 7, 19: in numeris esse, to be enrolled , Dig. 29, 1, 43; cf. ib. 29, 1, 38; Claud. Epith. Pall. et Celer. 86; Inscr. Grut. 1096. —
4 Like the Gr. ἀριθμός, a mere number , opp. to quality, worth: nos numerus sumus et fruges consumere nati, we are mere numbers, ciphers , Hor. Ep. 1, 2, 27; cf. Juv. 2, 46 supra.—
5 In gram., a number (singular, plural, dual), Varr. L. L. 9, § 65 sq. Müll.; Quint. 1, 4, 27; 1, 5, 42; 47; 1, 6, 25 et saep. —
C Transf., poet., dice (marked with numbers): seu ludet numerosque manu jactabit eburnos, Ov. A. A. 2, 203: et modo tres jactet numeros, id. ib. 3, 355; cf. Suet. Tib. 14, 2.—
II Trop., number, rank, place, position, estimation, relation, class, category (cf.: nomen, locus, in loco, in vicem): me adscribe talem (i. e. talium) in numerum, Cic. Phil. 2, 13, 33: in illo antiquorum hominum numero reponi, id. Verr. 2, 3, 90, § 210: in deorum numero haberi, id. N. D. 3, 19, 48: reponere, id. ib. 3, 3, 21: referre, id. ib. 3, 1, 12: numero beatorum aliquem eximere, Hor. C. 2, 2, 18: si quo in numero illud, quod per similitudinem affertur, et quo in loco illud, cujus causā affertur, haberi conveniat, ostendetur, Cic. Inv. 2, 50, 151; id. Verr. 2, 2, 54, § 134: ex hoc numero hunc esse, id. Arch. 7, 16: parentis numero alicui esse, id. Div. in Caecil. 19, 61 sq.: in hostium numero habere aliquem, Caes. B. G. 1, 28: ducere in numero hostium, id. ib. 6, 32: hujus originis apud veteres numerus erat exilis, Amm. 23, 6, 35: in numero esse, to be of the number of, to be reckoned among, to be any thing, Lucr. 5, 180: Q. Aelius Tubero fuit illo tempore nullo in oratorum numero, Cic. Brut. 31, 117: sine actione summus orator esse in numero nullo potest, id. de Or. 3, 56, 213: quo sunt in numero Curiosolites, etc., Caes. B. G. 7, 75, 4; 3, 7, 2; Nep. Att. 1, 4: quo in numero ego sum, Cic. Fam. 13, 23, 1; Caes. B. C. 2, 44, 3; 3, 53, 2: qui in eo numero fuisset, Cic. Phil. 2, 11, 25; id. Fl. 4, 9; id. Fam. 7, 6, 1: quo in numero hi quoque fuerunt, Liv. 39, 36 fin. — Without in : ut civium numero simus, Liv. 4, 4, 12; 7, 30, 19; 30, 42, 9; 4, 56, 11; 36, 35, 9: aliquem hostium numero habere, Caes. B. G. 6, 6, 3; id. B. C. 3, 82, 3; id. B. G. 6, 21, 2: qui hostium numero non sunt, Cic. Phil. 13, 5, 11; id. Brut. 20, 78: aliquo numero esse, to be of some repute , id. Fam. 1, 10; Caes. B. G. 6, 13, 1; cf. Cic. Or. 62, 208; id. de Or. 3, 9, 33: Bambalio quidam, homo nullo numero, of no account , Cic. Phil. 3, 6, 16: numerum aliquem obtinere, id. Brut. 47, 175.—
B A part of a whole, member, category : omnes numeros virtutis continet, Cic. Fin. 3, 7, 24: varium et elegans omni fere numero poëma, id. Ac. 1, 3, 9: mundus perfectus expletusque omnibus suis numeris atque partibus, id. N. D. 2, 13, 37: animalia imperfecta suisque Trunca vident numeris, Ov. M. 1, 427; 7, 126: quid omnibus numeris praestantius? Quint. 10, 1, 91: liber numeris omnibus absolutus, Plin. Ep. 9, 38; cf. of the days of the month: luna alternis mensibus XXX. implebit numeros, alternis vero detrahet singulos, Plin. 18, 32, 75, § 325.—Hence, omnium numerorum esse, to be complete, perfect , Petr. 68: puer omnium numerūm, id. ib. 63. And, on the contrary: deesse numeris suis, to be deficient , Ov. Am. 3, 8, 11.—
C Order : quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, Digerit in numerum, Verg. A. 3, 446.—
D An office, duty, part : ad numeros exige quidque suos, Ov. R. Am. 372: Veneri numeros eripere suos, id. H. 4, 88; id. Am. 3, 7, 18; cf. id. ib. 3, 7, 26: verae numeros modosque ediscere vitae, Hor. Ep. 2, 2, 143.—
E Musical measure, time, rhythm, harmony, numbers : in numerum exsultant, Lucr. 2, 631: in musicis numeri, et voces et modi, etc., Cic. de Or. 1, 42, 187; Quint. 9, 4, 126: histrio si paulum se movet extra numerum, Cic. Par. 3, 2, 26; Quint. 12, 2, 12: sit igitur hoc cognitum, in solutis etiam verbis inesse numeros, Cic. Or. 56, 190: Isocrates verbis solutis numeros primus adjunxit, id. ib. 52, 174: in solutā oratione ... modum tamen et numerum quendam oportere servari, id. Brut. 8, 32: multum interest, utrum numerosa sit, id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio, id. Or. 65, 220: redigere omnes fere in quadrum numerumque sententias, id. ib. 61, 208.—Hence, quamvis nil extra numerum fecisse modumque Curas, nothing out of measure, improper , Hor. Ep. 1, 18, 59.—
2 A measure, number , in poetry: nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Cic. de Or. 3, 47, 182; id. Or. 64, 215: numeris nectere verba, Ov. P. 4, 2, 30; 4, 2, 5: numeros memini, si verba tenerem, i. e. the tune , Verg. E. 9, 45: numerisque fertur Lege solutis, Hor. C. 4, 2, 11.—
3 A verse , in gen. (poet.): arma gravi numero violentaque bella parabam Edere, i. e. verses in heroic metre , Ov. Am. 1, 1, 1: impares, i. e. elegiac verses , id. ib. 3, 1, 37.
XVII —Hence, nŭmĕrō (abl.), adverb., lit., measured according to number or time, i. e. precisely, exactly, just (only ante-class.; freq. in Plautus; not found in Ter. or Lucr.).
A Just, precisely, at the right time, on the instant : numero mihi in mentem fuit. Plaut. Am. 1, 1, 25: neminem vidi, qui numero sciret, quod scitu est opus, Naev. ap. Fest. p. 170 Müll.—
B Quickly, rapidly, soon : numero significat cito, Non. 352, 16 sq.: (apes) si quando displicatae sunt, cymbalis et plausibus numero reducunt in locum unum, Varr. R. R. 3, 16, 7. —With nimis : perfalsum et abs te creditum numero nimis, too quickly, too soon , Afran. ap. Paul. ex Fest. p. 170 Müll.: numquam nimis numero quemquam vidi facere, quam facto est opus, Turp. ap. Non. 352, 20.—
2 In a bad sense, too quickly, too hastily, too soon : Menaechme, numero huc advenis ad prandium: Nunc opsonatu redeo, Plaut. Men. 2, 2, 13: numero dicis, id. Cas. 3, 5, 28; id. Mil. 5, 1, 6: o Apella, o Zeuxis pictor, Cur numero estis mortui, hinc exemplum ut pingeretis? why have you died too soon? id. Poen. 5, 4, 102; Afran. ap. Non. 352, 26; id. ap. Paul. ex Fest. l. l.