persuadeo

A New Latin Dictionary by Charlton T. Lewis Ph.D. and Charles Short, LL. D.

per-suādĕo, si, sum, 2, v. a., to bring over by talking, to convince of the truth of any thing, to persuade (cf. convinco).

I In gen., constr. absol. , with an obj.-clause and dat., rarely with acc. of the person : oratoris officium est dicere ad persuadendum accommodate, Cic. de Or. 1, 31, 138: imprimis hoc volunt persuadere, non interire animas, Caes. B. G. 6, 14: velim tibi ita persuadeas, me, etc., Cic. Fam. 11, 5, 3: hoc cum mihi non modo confirmasset, sed etiam persuasisset, id. Att. 16, 5, 2: ne si forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum, id. Tusc. 4, 27, 59; Hor. S. 1, 6, 8; Verg. G. 2, 315: quis te persuasit, Enn. ap. Serv. Verg. A. 10, 10 (p. 175, n. 4 Vahl.).— Pass. pers. (rare): cum animus auditoris persuasus esse videtur ab eis, qui, etc., Auct. Her. 1, 6, 9: si persuasus auditor fuerit, id. ib. 1, 6, § 10: si scit et persuasus est, quid irascitur, etc., Caecil. ap. Cic. Fam. 6, 7, 2.— Pass. impers. : corrupti sunt quibus persuasum sit foedissimum hostem justissimo bello prosequi, Cic. Phil. 13, 17, 35: mihi persuaderi numquam potuit, animos ... vivere, etc., id. Sen. 22, 80. persuasum habere, v. P. a. infra.—

II In partic., to prompt , induce , prevail upon , persuade to do any thing (class.); usually constr. with alicui , ut , or ne; rarely (and post-Aug.) aliquem or with an obj.-clause : persuasit nox, amor, adulescentia, Ter. Ad. 470: metuebat ne sibi persuaderes, ut, etc., Plaut. Truc. 1, 2, 98: huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadent, uti, etc., Caes. B. G. 3, 18: huic Albinus persuadet, regnum ab senatu petat, Sall. J. 35, 2: duo sunt tempora, quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim, unum, ne, etc.... alterum ne, etc.... quorum si utrumvis persuasissem, etc., Cic. Phil. 2, 10, 24: numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam, led him into negligence , Sen. Exc. Contr. 3, praef. 5: omnia nobis mala solitudo persuadet, Sen. Ep. 25, 5: persuasit ei tyrannidis finem facere, Nep. Dion. 3, 3: nec arare terram aut expectare annum tam facile persuaseris, etc., Tac. G. 14 fin. : quis Romanis primus persuaserit navem conscendere? Sen. Brev. Vit. 13, 4: frigidāque etiam hibernis algoribus persuasit, Plin. 29, 1, 5, § 10: aliquā die te persuadeam, ut, etc., Petr. 46.— Impers. pass. : his persuaderi, ut, etc., non poterat, Caes. B. G. 2, 10: persuasum est facere, Plaut. Bacch. 4, 9, 93; cf.: tibi quidquam persuaderi potuisse, Cic. Fam. 11, 28, 1: tibi persuasum habere, for sibi persuaderi: ea loca provinciae adjungere sibi persuasum habebant, Caes. B. G. 3, 2 fin. ; v. Zumpt, Gr. § 407, n. 1; § 634.—Hence, P. a. : persuāsus , a, um, fixed , established, settled. —Sup.: quod mihi persuasissimum est, Brut. ap. Cic. Fam. 11, 9, 2.—Esp., in phrase persuasum habere, to be convinced , regard as settled : quia persuasum habuerunt, animas hominum immortalis esse, Val. Max. 2, 6, 10: comperi persuasissimum habuisse eum, with obj.clause , Suet. Ner. 29: at nos e diverso fumi amaritudine vetustatem indui persuasum habemus, Plin. 23, 1, 22, § 40: persuasum habeo posse fieri ut, etc., Plin. Ep. 1, 20, 9; Col. 1, 1, 4; 4, 3, 3 al.

Related Words

  • persuadeo

    per-suādeō suāsī, suāsus, ēre, to convince, persuade: homo factus ad persuadendum: hoc persuadere, ...

    An Elementary Latin Dictionary