quod, conj. [acc. resp., from qui].
I That , in that , because (cf.: quia, quoniam): cum tibi agam gratias quod me vivere coëgisti, Cic. Att. 3, 3, 1: mirari, Cato se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset, id. Div. 2, 24, 51; id. Att. 1, 17, 1: fecisti mihi pergratum, quod Serapionis librum ad me misisti, id. ib. 2, 4, 1: propter hanc causam, quod, etc., id. Verr. 2, 3, 46, § 109: quod victoribus ultro inferrent arma, Liv. 21, 1; 8, 1: quam quod urbes urerent, Curt. 4, 14, 2.— Esp.: propterea quod, because , Ter. And. 584; v. propterea. —Esp. after eo (mostly post-Aug.): eo deceptum, quod neque, etc., Caes. B. G. 1, 14, 2: eo conspectius (supplicium), quod, etc., Liv. 2, 5, 5; 22, 34, 5; Plin. Pan. 25, 2: forma navium eo differt, quod, etc., Tac. G. 44; Quint. 8, 6, 8; Plin. 22, 25, 59, § 126; Sen. Cons. ad Helv. 7, 8; Cels. 3, 18.—
II Wherefore , why , that : in viam quod te des hoc tempore, nihil est, it is not necessary that , Cic. Fam. 14, 12: magis est quod gratuler tibi quam, etc., id. Att. 16, 5, 2: ne causae quid sit, quod te quisquam quaeritet, Plaut. Aul. 1, 3, 14; Ter. Hec. 338: hoc est quod ad vos venio, Plaut. Stich. 1, 2, 70: non est quod multa loquamur, Hor. Ep. 2, 1, 30.—
III If so be that , as respects that , in case that : quod quispiam ignem quaerat, Plaut. Aul. 1, 3, 13 Ussing ad loc.; id. Mil. 2, 2, 7 Brix ad loc.; Ter. Eun. 785; Cic. Verr. 2, 5, 68, § 175; cf. qui, E. 1. —
IV Though , although , albeit , even if : si te in plateā offendero hāc post umquam, quod dicas mihi, Alium quaerebam, iter hac habui, periisti, Ter. Eun. 1064; Prop. 3 (4), 1, 49; Ov. A. A. 1, 261; id. M. 7, 705: quod sim ligneus, ut vides, Prendam te tamen, Auct. Priap. 6.—
V In respect to time, since that , since (only post-Aug.; in Plaut. Am. 1, 1, 146, and Ter. Heaut. 54; recent edd. read quom): tertius dies est, quod audivi, etc., Plin. Ep. 4, 27, 1.—
VI After facere and facile est , = ut, that : facile est, quod habeant conservam in villā, Varr, R. R. 2, 10, 6: utinam dii immortales fecissent, quod ea lex etiam populo Romano esset constituta, Vitr. praef. 10.—
VII With other particles , as si , nisi , utinam , ubi , etc., always with reference to something which precedes (very freq.), but , though , now : quod si quis illorum legat facta, paria horum cognoscat, Nep. Eum. 8, 3: quod si te fors Afris praefecisset, tamen, Cic. Q. Fr. 1, 1, 9, § 27; 1, 1, 14, § 41: quod nisi domi civium suorum invidiā debilitatus esset, Romanos videtur superare potuisse, Nep. Hann. 1, 2: quod utinam minus vitae cupidi fuissemus! Cic. Fam. 14, 4, 1: quod ne longiore exordio legentem fatigemus, unum quasi exemplum subiciemus, Col. 5, 11, 13: quod ubi ille intellexit, id agi, ut, etc., Cic. Verr. 2, 1, 26, § 67: quod cum esset animadversum, conjunctam esse flumini, protinus, Caes. B. C. 3, 68: quod ut hanc quoque curam determinemus, etc., Plin. 18, 23, 53, § 194: peccasse se non anguntur, objurgari moleste ferunt: quod contra oportebat delicto dolere, correctione gaudere, instead of which , whereas , Cic. Lael. 24, 90: quod nunc, whereas now , Lucr. 1, 221.—
VIII With verbs of perceiving and declaring, instead of an object-clause : scio jam, filius quod amet meus istanc meretricem, Plaut. As. 1, 1, 37; Cato ap. Plin. 29, 1, 7, § 14: recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, Suet. Tit. 8: nec credit, quod, etc., Claud. Rapt. Pros. 3, 223: aliqui semen ejus non obruunt, opinantes, quod a nullā ave tangatur, Pall. 3, 24: rem miram de ocimo Martialis affirmat, quod, etc., id. 5, 3: notum facere, quod, etc., Dig. 25, 3, 1: novi quod pulchra sis, Vulg. Gen. 12, 11: vidit lucem quod esset bona, id. ib. 1, 4.—Esp. after illud : videndum illud, quod, si, etc., Cic. Off. 2, 20, 70: illud mihi occurrit, quod, etc., Cael. ap. Cic. Fam. 8, 6, 1 fin. ☞ Quod, in restrictive sense, v. qui, E. 1.