reficio

A New Latin Dictionary by Charlton T. Lewis Ph.D. and Charles Short, LL. D.

rĕ-fĭcĭo, fēci, fectum (AEDIFICIA REFACTA, Inscr. Orell. 3115), 3, v. a. [facio], to make again, make anew, put in condition again; to remake, restore, renew, rebuild, repair, refit, recruit, etc. (freq. and class.; syn.: renovo, restauro, redintegro).

I Lit.

A In gen.: quidvis citius dissolvi posse videmus Quam rursus refici, etc., Lucr. 1, 557 sq.: aliud ex alio reficit natura, id. 1, 263: ea, quae sunt amissa, Caes. B. C. 2, 15; 2, 16; cf.: arma, tela, alia quae spe pacis amiserat, reficere, Sall J. 66, 1: testamentum jure militari, to make anew , Dig. 29, 1, 9: reficere sic accipimus ad pristinam formam iter et actum reducere, hoc est, ne quis dilatet aut producat deprimat aut ex aggeret; longe enim aliud est reficere, aliud facere, ib. 43, 19, 3 fin. : reficere est, quod corruptum est, in pristinum statum restaurare, ib. 43, 21, 1: opus, Cic. Verr. 2, 1, 54, § 142; cf.: Demosthenes curator muris reficiendis fuit, eosque refecit pecuniā suā, id. Opt. Gen. 7, 19: aedes, id. Top 3, 15; so, aedem, Nep. Att. 20, 3: fana reficienda, Cic. Rep. 3, 9; Nep. Timo l. 3: rates quassas, Hor. C. 1, 1, 17: templa Aedisque labentes deorum, id. ib. 3, 6, 2: muros, classem, portas, Caes. B. C. 1, 34 fin. : naves, id. B. G. 4, 29 fin. ; 4, 31; 5, 1; 5, 11; 5, 23: pontem, id. ib. 7, 35; 7, 53 fin. ; 7, 58; id. B. C. 1, 41 al.: labore assiduo reficiendae urbis, Liv. 6, 1, 6 et saep.: copias ex dilectibus, to fill up , recruit , Caes. B. C. 3, 87: exercitus, Liv. 3, 10.—Of cattle: semper enim refice, Verg. G. 3, 70: ordines, Liv. 3, 70: si paulum modo res essent refectae, i. e. the army , Nep. Hann 1, 4: flammam, to rekindle , Ov. F. 3, 144: ignes, Petr. 136. —

B In partic.

1 Econom. and mercant. t. t., to make again , i. e. to get back again , get in return (cf.: reddo, recipio): nemo sanus debet velle impensam ac sumptum facere in culturam, si videt non posse refici, Varr. R. R. 1, 2, 8: numquam eris dives ante, quam tibi ex tuis possessionibus tantum reficiatur, ut eo tueri sex legiones possis, Cic. Par. 6, 1, 45; Dig. 50, 16, 88: quod tanto plus sibi mercedis ex fundo refectum sit, Cic. Verr. 2, 3, 50, § 119: quod inde refectum est, militi divisum, Liv. 35, 1 fin. Drak.: pecuniam ex venditionibus, Dig. 26, 7, 39, § 8: impensas belli alio bello refecturus, to replace , defray , Just. 9, 1, 9. —

2 Publicists’ t. t.: reficere consulem, tribunum, praetorem, etc., to appoint anew , to reappoint , re-elect : tribunos, consulem, Liv. 3, 21: consulem, id. 10, 13: Voleronem tribunum, id. 2, 56: consul factus, refectus, Sen. Ep. 104, 9: praetorem, Liv. 24, 9: tribunos, Cic. Lael. 25, 96; Liv. 6, 36. —

II Trop

A In gen., to restore (very rare): in quo (naufragio rei publicae) colligendo, ac reficiendā salute communi, Cic. Sest. 6, 15. refecta fides, Tac. A. 6, 17.—

B In partic., of the body or mind, to make strong again , to restore , reinvigorate , refresh , recruit ( = recreare, renovare; freq. and class.).

1 Of the body; constr. class. usu. with ex and abl. of disease , toil , etc.; rarely with ab and abl.: exercitum ex labore atque inopiā, Caes. B. G. 7, 32, 1: ad reficiendum militem ex jactatione maritimā, Liv. 30, 29, 1: morbus ex quo tum primum reficiebatur, id. 39, 49, 4; cf.: milites hibernorum quiete a laboribus, Hirt. B. G. 8, 1: boves quiete et pabulo laeto, Liv. 1, 7: saucios cum cura, Sall. J. 54, 1: equos, Caes. B. C. 2, 42 fin. : vires cibo, Liv. 37, 24: Tironis reficiendi spes est in M. Curio, of curing , Cic. Att. 7, 3, 12: aciem oculorum, Plin. 37, 5, 17, § 66 (al. recipiat): stomachum, id. 32, 6, 21, § 64: lassitudines, id. 31, 10, 46, § 119: cum saltus reficit jam roscida luna, refreshes , revives , Verg. G. 3, 337: teneras herbas (Aurora), Ov. F. 3, 711: ego ex magnis caloribus in Arpinati me refeci, Cic. Q. Fr. 3, 1, 1: se ex labore, Caes. B. G. 3, 5 fin. ; 7, 83: se ab imbecillitate, Plin. 26, 11, 68, § 109: necdum salis refectis ab jactatione maritumā militibus, Liv. 21, 26, 5; and simply with se, Cic. Fam. 7, 26, 2: labore refici ac reparari videtur, Plin. Pan. 77, 6: ex vulnere refici, Tac. A. 13, 44 fin. : ex longo morbo, Sen. Ep. 7, 1. —

2 Of the mind: nunc vester conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, Cic. Planc. 1, 2: me recreat et reficit Pompeii consilium, id. Mil. 1, 2: cum reficiat animos ac reparet varietas ipsa (dicendi), Quint. 1, 12, 4; so with renovare, id. 6, 3, 1: animum ex forensi strepitu, Cic. Arch. 6, 12: refecti sunt militum animi, Liv. 21, 25, 10: reficit animos Romanis, id. 42, 67 init. : non ad animum, sed ad vultum ipsum reficiendum, i. e. to cheer up , clear up , Cic. Att. 12, 14, 3: ad ea quae dicturus sum reficite vos, id. Verr. 2, 4, 47, § 105: refectā tandem spe, restored , renewed , Liv. 23, 26: rerum repetitio et congregatio memoriam judicis reficit, Quint. 6, 1, 1; cf. id. 4, prooem. § 6. — Hence, * rĕfectus , a, um, P.a., refreshed , recruited , invigorated; comp. , refectior, Mart. Cap. 2, § 139.

Related Words