satis

A New Latin Dictionary by Charlton T. Lewis Ph.D. and Charles Short, LL. D.

sătis, and abbreviated, săt (cf. the letter S.: satin', contr. for satisne; v.the foll.), adv. [root in Gr. ἄδην, ἅδην, orig. a comp. form, weakened from satius; cf.: magis, nimis, etc.], enough, sufficiently (objectively, so that one needs nothing more; whereas affatim subjectively, so that one wishes nothing more).

I Posit.

1 Adject., enough , sufficient , satisfactory.

a Form sătis : quod (faenum et pabulum) bubus satis siet, qui illic sient, Cato R. R. 137: cui, si conjuret populus, vix totu' satis sit, were enough , adequate , Lucil. ap. Charis. p. 193 P.: libram aiebant satis esse ambobus farris Intritae, Titin. ap. Non. 81, 13; Hor. S. 1, 5, 68: duo talenta pro re nostrā ego esse decrevi satis, Ter. Heaut. 940; id. Ad. 810: dies mihi hic ut sit satis vereor Ad agendum, id. And. 705; cf. Liv. 21, 17: quicquid adjecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, id. 21, 33; cf. Quint. 12, 11, 19: animo satis haec vestigia parva sagaci Sunt, per quae possis cognoscere cetera tute, Lucr. 1, 402: satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidium, Cic. Fin. 2, 26, 84: ut semper vobis auxilium adversus inimicos satis sit, Liv. 6, 18: satis esse Italiae unum consulem censebat, id. 34, 43; Cic. Planc. 38, 92; cf.: ipse Romam venirem, si satis consilium quādam de re haberem, id. Att. 12, 50: id modo si mercedis Datur mihi... satis Mihi esse ducam, will content myself , Plaut. Am. 2, 2, 16: satis hoc tibi est, Ter. Eun. 810: animo istuc satis est, auribus non satis, Cic. Or. 63, 215: dicebant de re publicā quod esset illis viris et consulari dignitati satis, id. Brut. 35, 135; hence, in a play on the word: Le. Jam satis est mihi. Li. Tum igitur tu dives es factus? Plaut. As. 2, 2, 64: quidvis satis est, dum vivat modo, Ter. Heaut. 641; id. Hec. 783: qui non sentirent, quid esset satis, Cic. Or. 22, 73: sum avidior etiam, quam satis est, gloriae, id. Fam. 9, 14, 2: plus quam satis doleo, id. Verr. 2, 5, 46, § 123: semel fugiendi si data est occasio, Satis est, Plaut. Capt. 1, 2, 9: satis esse deberet, si, etc., Cic. de Or. 2, 41, 174: satin' habes, si feminarum nulla'st, quam aeque diligam? Plaut. Am. 1, 3, 11: ars satis praestat, si, etc., Quint. 7, 10, 15: non satis efficit oratio, si, etc., id. 8, 3, 62: satis superque est, Plaut. Am. 1, 1, 14: poenas dedit usque superque Quam satis est, Hor. S. 1, 2, 66: satis superque habere dicit, quod sibi ab arbitrio tribuatur, Cic. Rosc. Com. 4, 11: tanta repente caelo missa vis aquae, ut ea modo exercitui satis superque foret, Sall. J. 75, 7; cf.: satis una excidia, Verg. A. 2, 642 (v. infra, γ and 2. β); cf.: plura quam satis est, Hor. Ep. 1, 10, 46: ultra quam satis est, id. ib. 1, 6, 16.—

β Satis est (habeo, credo, etc.), with inf. or a subject- ( object- ) clause : huic satis illud erit planum facere atque probare, Lucr. 2, 934; Cic. de Or. 1, 28, 127: satis erat respondere Magnas: ingentes, inquit, id. Lael. 26, 98: velut satis sit, scire ipsos, Quint. 8, 2, 19: si oratori satis esset docere, id. 10, 1, 78: nunc libertatem repeti satis est, Liv. 3, 53 fin. : vos satis habebatis animam retinere, Sall. J. 31, 20: illud satis habeo dicere, Quint. 6, 5, 11: satis habeo with si , Nep. Them. 8, 4; id. Timo l. 2, 4; Liv. 5, 21, 9; Tac. A. 2, 37; 4, 38.—With quod , Liv. 40, 29, 13; Just. 22, 8, 14: satis putant vitio carere, Quint. 2, 4, 9: si res nudas atque inornatas indicare satis videretur, id. 2, 4, 3: Herennium et Numisium legatos vinciri satis visum, Tac. H. 4, 59. —Rarely with ut : Fabio satis visum, ut ovans urbem iniret, Liv. 7, 11, 9.—Negatively: quarum (rerum) unam dicere causam Non satis est, verum plures, Lucr. 6, 704: nec vero habere virtutem satis est, nisi utare, Cic. Rep. 1, 2, 2: opera exstruentibus satis non est, saxa atque materiam congerere, Quint. 7, prooem. § 1: non satis est, pulchra esse poëmata, Hor. A. P. 99 et saep.—With inf. perf. (not freq. till after the Aug. period; cf. Zumpt, Gram. § 590): nunc satis est dixisse: ego mira poëmata pango, etc., Hor. A. P. 416: quod hactenus ostendisse satis est, Quint. 6, 3, 62: atque id viro bono satis est, docuisse quod sciret, id. 12, 11, 8: illud notasse satis habeo, id. 9, 4, 15.—Negatively: non ille satis cognosse Sabinae Gentis habet ritus, Ov. M. 15, 4: non satis credunt excepisse quae relicta erant, Quint. 2, 1, 2.— Absol. : gaudeo. Ch. Satis credo, Ter. Eun. 1051.—

γ With gen.: As. Salve. St. Satis mihi est tuae salutis, Plaut. Truc. 2, 2, 4: satis historiarum est, id. Bacch. 1, 2, 48: verborum, id. Capt. 1, 2, 16: satis mihi id habeam supplicii, Ter. Ad. 313: ea amicitia non satis habet firmitatis, Cic. Lael. 5, 19: ad dicendum temporis satis habere, id. Verr. 2, 2, 1, § 2; cf. Quint. 10, 2, 15: satis praesidii, Cic. Fin. 2, 26, 84 Madv. N. cr. : satis poenarum dedisse, Quint. 7, 4, 18: jam satis terris nivis atque dirae Grandinis misit pater, Hor. C. 1, 2, 1: satis superque esse sibi suarum cuique rerum, Cic. Lael. 13, 45; so, satis superque, with gen.: vitae, Liv. 2, 42, 6; 63, 67, 3; 25, 32, 6; 28, 29, 7; Hor. Epod. 17, 19.— Comp. : satius; v. infra, B. —

b Form săt (most freq. in the poets): quibus (dis) sat esse non queam? to be sufficient , equal to , Plaut. Pers. 1, 1, 27: pol vel legioni sat est (obsonium), id. Aul. 3, 6, 24: in jure causam dicito, hic verbum sat est, id. Rud. 3, 6, 28; cf. id. Bacch. 4, 8, 37; id. Truc. 2, 8, 14: tantum quantum sat est, Cic. Sen. 14, 48: tantum sat habes? Ter. Heaut. 718: si hoc sat est, Quint. 2, 11, 7: amabo jam sat est, Plaut. As. 3, 3, 117; Ter. And. 170; id. Eun. 705; id. Phorm. 212: paene plus quam sat erat, id. ib. 797: sat habeo, id. And. 335; 705 et saep.—

β Sat est (habeo, credo, etc.), with inf. or a subject- ( object- ) clause : nonne id sat erat, Accipere ab illo injuriam? Ter. Phorm. 768: perdere posse sat est, Ov. H. 12, 75: qui non sat habuit conjugem illexe in stuprum, Poët. ap. Cic. N. D. 3, 27, 68.—

γ With gen.: sat habet favitorum semper, qui recte facit, Plaut. Am. prol. 79: Ar. Mater salve. Art. Sat salutis't, id. As. 5, 2, 61: vocis, id. Truc. 2, 3, 29: signi, Ter. Hec. 236: poenae, Prop. 1, 17, 10 et saep.—

2 Adverb., enough , sufficiently.

a Form sătis .

α With verbs : si sis sanus, aut sapias satis, Plaut. Am. 3, 2, 23: satis deludere, id. ib. 5, 1, 45: satis jam dolui ex animo et curā me satis Et lacrimis maceravi, id. Capt. 5, 1, 7: satin' me illi hodie scelesti ceperunt dolo? id. ib. 3, 4, 120: ego istuc satis scio, Ter. Hec. 877; Cic. Rep. 1, 34, 53: satis ostenderit, reliquos, etc., id. ib. 2, 31, 54 et saep.: quod bruti nec satis sardare queunt, Naev. ap. Fest. p. 322 Müll.: neque audio neque oculis prospicio satis, Plaut. Am. 5, 1, 7: contra Epicurum satis superque dictum est, Cic. N. D. 2, 1, 2; id. Tusc. 1, 45, 110; Hor. Epod. 1, 31; cf.: quidque furor valeat, Penthea caede satisque Ac super ostendit, Ov. M. 4, 429 (v. in the foll. II. D. 1. α).—

β With adjectives : satis dives, Plaut. Aul. 2, 1, 44; id. Capt. 2, 2, 74: dotata, id. Aul. 2, 2, 62: dicacula, id. As. 3, 1, 8: satis multa restant, Cic. Rep. 2, 44, 71: video te testimoniis satis instructum, id. ib. 1, 38, 59: rura tibi magna satis, Verg. E. 1, 48 et saep.: satis superque humilis est, qui, etc., Liv. 3, 53 fin. —Sometimes, like the Engl. enough , it denotes diminution, tolerably , moderately : videor mihi nostrum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam satis bonorum, habere firmissimum, Cic. Att. 2, 19, 4: satis litteratus (with nec infacetus), id. Off. 3, 14, 58: satis bonus (locus), Cato R. R. 136: res satis amplae, Just. 2, 1, 1; cf. the foll. γ and b. β.—

γ With adverbs or adverbial phrases : satis audacter, Plaut. Am. 2, 2, 208: satis certo scio, id. Ps. 4, 5, 5: satis superbe illuditis me, Ter. Phorm. 915: satis scite, id. Heaut. 729: non satis honeste, Cic. Lael. 16, 57: satis cum periculo, Ter. And. 131: et quidem hercle formā luculentā (haec meretrix). Ch. Sic satis, id. Heaut. 523: satis opportune occidisse, Caes. B. G. 4, 22: satis recte, Plaut. Pers. 4, 4, 53: satis saepe, Sall. J. 62, 1: satis bene ornatae, dressed well enough , Plaut. Poen. 1, 2, 73; hence satis bene sometimes, like the Engl. well enough , = tolerably , moderately , or pretty well : a quo (Catone) cum quaereretur, quid maxime in re familiari expediret? respondit: Bene pascere. Quid secundum? Satis bene pascere. Quid tertium? Male pascere. Quid quartum? Arare, Cic. Off. 2, 25, 89 (for which, in the same narration, mediocriter pascere, Col. 6, praef. § 4; and Plin. 18, 5, 6, § 30); cf. supra, a. β, and infra, b. β.—

b Form săt .

α With verbs : sat scio, Plaut. Aul. 3, 6, 25; Ter. Eun. 487; id. Ad. 339; 360; 526; id. Phorm. 636: sat prata biberunt, Verg. E. 3, 111.—

β With adjectives : accusator sat bonus, Cic. Rosc. Am. 32, 89: non sat idoneus Pugnae, Hor. C. 2, 19, 26: sat planum. Liv. 6, 18 fin. —Signifying diminution, like the Engl. enough , tolerably , moderately , passably : laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, Cic. Att. 14, 10, 1; so, sat bonus (less than bonus): si me voltis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum denique, non repugnabo, id. de Or. 3, 22, 84.—

γ With adverbs : qui sat diu vixisse sese arbitrabitur, Plaut. Capt. 4, 2, 12: sat commode, Ter. And. 475: sat recte, id. Heaut. 996.—

B Comp. : satius (prop. more satisfying; hence), better , more serviceable , fitter , preferable.

1 Adject., in the phrase satius est, with a subject-clause (cf. supra, 1. a. β, and b. β) followed by quam : scire satius est quam loqui Servum hominem, Plaut. Ep. 1, 1, 57; id. Bacch. 3, 2, 11; id. Cas. 1, 24; Ter. Heaut. 475; 969; id. Ad. 58; Cic. Att. 7, 1, 4; id. Inv. 2, 32, 100; Liv. 26, 29; 42, 23 fin. al.; cf.: nimio satius est, ut opu'st, te ita esse, quam ut animo lubet, Plaut. Trin. 2, 2, 30: quanto satius est, te id dare operam ... Quam id loqui, etc., Ter. And. 307; cf. also: satius multo fuisse, non moveri bellum adversus eum, quam omitti motum, Liv. 34, 33: nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras pati? Verg. E. 2, 14: hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agant, sciant, Plaut. Poen. 3, 1, 49: mori me satius est, Ter. Eun. 772; id. Phorm. 956; cf.: repertus est nemo, qui mori diceret satius esse, Cic. Verr. 2, 2, 36, § 88: mortuom hercle me duco satius, Plaut. Truc. 5, 34: terga impugnare hostium satius visum est, Liv. 3, 70; Plaut. Ps. 1, 5, 34.—In a positive signif., it serves , benefits , is of use : nihil φλυαρεῖν satius est, miles (perh. in reference to the preceding speech of the miles: mortuum me duco satius), Plaut. Truc. 5, 36: satius putare, with an object-clause , to believe it to be better , Nep. Paus. 5, 1.— *

2 Adverb., with a verb , rather (syn. potius): ego quod magis pertineat ad Fundanii valetudinem, satius dicam, Varr. R. R. 1, 2, 26.

II Particular phrases.

A Sat agito (also in one word, satagito), and sat agere suarum rerum, to have enough to do , have one’s hands full; to be busy , be troubled (only in the foll. passages): nunc agitas sat tute tuarum rerum, Plaut. Bacch. 4, 3, 23: is quoque suarum rerum sat agitat, tamen, etc., Ter. Heaut. 225 Bentl., followed by Umpfenb.; and so ap. Charis. p. 193 P. (Fleck. sat agit, tamen).—

B Satis ago or sat ago (also in one word, satago).

1 T. t. in business lang., to satisfy , content , pay a creditor: nunc satagit, Plaut. As. 2, 4, 34.—

2 To have enough to do , have one’s hands full; to be in trouble (the predom. signif. of the word).

α Form satis ago (class.): jam apud vallum nostri satis agebant, Cato ap. Charis. p. 193 P.: cum Pyrrhus rex in terrā Italiā esset satisque agerent Romani, Gell. 3, 8, 1: ego nocte hac proximā In somnis egi satis et fui homo exercitus, Plaut. Merc. 2, 1, 4: complorantibus omnibus nostris atque in sentinā satis agentibus, Gell. 19, 1, 3; 9, 11, 4: satis agentes rerum suarum, Ap. Met. 8, 17, 2.— Impers. pass. : pugnatur acriter: agitur tamen satii, Cic. Att. 4, 15, 9.—

β Form sat ago (satago) (very rare): Caesar alteram alam mittit, qui satagentibus celeriter occurrerent, Auct. B. Afr. 78, 7; cf. supra, II. A.—

3 To bustle about , make a to-do , be full of business , πολυπραγμονεύω (postAug. and very rare): (Domitius) Afer venuste Mallium Suram multum in agendo discursantem, salientem, manus jactantem, etc. ... non agere dixit, sed satagere. Est enim dictum per se urbanum satagere, etc., Quint. 6, 3, 54; cf. id. 11, 3, 126: curris, stupes, satagis tamquam mus in matellā, Petr. 58, 9.—Also act. : interea haec satagens, busily doing or performing , Petr. 137, 10.—

C Satis accipio, caveo, do, exigo, peto, offero, etc., t: t. of business lang., to take , give , ask , offer , etc., sufficient bail or security : satis accipio, Cic. Quint. 13, 44 sq.; id. Rosc. Com. 14, 40; id. Verr. 2, 1, 45, § 115; Plaut. Stich. 4, 1, 4; Dig. 36, 4, 5; 45, 1, 4; 46, 1, 33.— Pass. , Cato R. R. 2, 6: satis acceptum habere, to be fully assured , Plaut. Most. 1, 3, 90; 1, 3, 67: satis caveo, Dig. 7, 1, 60 (cf. caveo, II. 2.): satis do (also as one word, satisdo), Cic. Quint. 13, 44 sq.; id. Verr. 2, 1, 56, § 146; 2, 2, 24, § 60; id. Rosc. Com. 12, 35; id. Fam. 13, 28, a, 2; id. Att. 5, 1, 2; Dig. 1, 2, 8; 1, 2, 7 fin. ; 36, 4, 1; 36, 4, 5; 46, 6, 1.—With gen.: judicatae pecuniae, Val. Max. 4, 1, 8: damni infecti, Plin. 36, 2, 2, § 6: fidei commissi, Dig. 36, 4, 5; 46, 4, 5: satisdato (caveo, promitto, debeo, etc.), by giving bail or security , ib. 5, 1, 2 fin. ; 2, 11, 4 fin. ; 40, 5, 4; Cic. Att. 16, 15, 2: satis exigo, Dig. 26, 7, 45 fin. ; 36, 3, 18: satis offero, to tender security , ib. 26, 10, 5; 36, 4, 3; 48, 17, 1: satis peto, to demand security , ib. 35, 1, 70.—

D Sătis făcĭo, or, in one word, sătisfăcĭo ( pass. satisfacitur, Varr. ap. Prisc. p. 789 P.), to give satisfaction , to satisfy , content : satisfacere dicimur ei, cujus desiderium implemus, Dig. 2, 8, 1 (very freq. and class.).

1 In gen.

α With dat.: ut illis satis facerem ex disciplinā, Plaut. Ps. 5, 1, 28: Siculis, Cic. Verr. 2, 5, 53, § 139: alicui petenti, id. Or. 41, 140: operam dabo ut tibi satisfaciam, id. Att. 2, 4, 3: deo pie et caste, id. Fam. 14, 7, 1: domino vel populo (gladiatores), id. Tusc. 2, 17, 41.—In mal. part., Petr. 75; 77.—Of things: cum aut morte aut victoriā se satisfacturum rei publicae spopondisset, Cic. Phil. 14, 9, 26: cui (vitae meae) satis feci vel aetate vel factis, id. Fam. 10, 1, 1: me omnibus satis esse facturum, id. Balb. 1, 2: causae atque officio satis facere, id. Div. in Caecil. 14, 47; cf.: satis officio meo, satis illorum voluntati, qui a me hoc petiverunt, factum esse arbitrabor, id. Verr. 2, 5, 49, § 130: gravibus seriisque rebus, id. Off. 1, 29, 103: etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae, id. Phil. 2, 23, 57; cf.: qui et naturae et legibus satis fecit, id. Clu. 10, 29: amicitiae nostrae, id. Fam. 10, 1, 3: me plus satis nostrae conjunctioni amorique facturum, id. ib. 4, 8, 2: ut omnium vel suspicioni vel malevolentiae vel crudelitati satis fiat, id. Rab. Post. 17, 45: mihi vero satis superque abs te videtur istorum studiis ... esse factum, id. de Or. 1, 47, 204: se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, id. Verr. 1, 14, 41: odio alicujus, Suet. Tib. 66 fin. : libidini alicujus, Lact. 6, 11, 23: voluntati voluntate satisfecimus, Sen. Ben. 2, 35, 1: condicioni, Dig. 36, 1, 77.—

β With in aliquā re : qui (histriones) in dissimillimis personis satisfaciebant, Cic. Or. 31, 109; so, in historiā, id. Leg. 1, 2, 5: in jure civili, id. de Or. 1, 37, 170: in omni genere, id. Att. 16, 5, 2.—

γ With dat. and obj.-clause (rare): quibus quoniam satisfeci me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est, ut, etc., Nep. Att. 21, 5.—

δ Absol. : quamobrem tandem non satisfacit? Cic. Fin. 1, 5, 15.—With de : nos plene et statim de eo satis esse facturos, Quint. 4, 5, 18.—

2 In partic.

a T. t. of business lang., to satisfy , content (by payment or security), to pay or secure a creditor: pecunia petitur ab Hermippo: Hermippus ab Heraclide petit, ipse tamen Fufiis satisfacit absentibus et fidem suam liberat, Cic. Fl. 20, 47: cum de visceribus tuis et filii tui satis facturus sis quibus debes, id. Q. Fr. 1, 3, 7: ut si mihi in pecuniā minus satisfecisset, Cael. ap. Cic. Fam. 8, 12, 2; Caes. B. C. 3, 60 fin. ; Dig. 40, 1, 4: omnis pecunia exsoluta esse debet aut eo nomine satisfactum esse: satisfactum autem accipimus, quemadmodum voluit creditor, licet non sit solutum, etc., ib. 13, 7, 9; so (opp. solvere) ib. 18, 1, 19: Stichus servus meus heredi meo mille nummos si solverit, satisve fecerit, etc., ib. 40, 4, 41; 40, 7, 39, § 1.—With gen. of the thing : cui ususfructus legatus esset, donec ei totius dotis (sc. nomine) satis fieret, etc., Dig. 33, 2, 30.—

b To give satisfaction (by word or deed); to make amends or reparation; to make excuse; to ask pardon , apologize to a person offended, injured, etc.

α With dat.: aut satisfaciat mihi ille, etc., Plaut. Am. 3, 2, 8: si Aeduis de injuriis ... item si Allobrogibus satisfaciant, Caes. B. G. 1, 14: deinde reliquae legiones per tribunos militum egerunt, ut Caesari satisfacerent, etc., id. ib. 1, 41: acceperam jam ante Caesaris litteras, ut mihi satisfieri paterer a te, Cic. Phil. 2, 20, 49.—

β With de and abl.: omnibus rationibus de injuriis, Caes. B. G. 5, 1, 7.—

γ With gen.: injuriarum satisfecisti L. Labieno, Auct. Her. 4, 27, 37.—

δ Absol. : missis ad Caesarem satisfaciundi causā legatis, Caes. B. G. 5, 54: in quā civitate legatus populi Romani aliquā ex parte violatus sit, nisi publice satis factum sit, el civitati bellum indici atque inferri solere, Cic. Verr. 2, 1, 31, § 79: satisfacientes aut supplicantes summittimus (manus), Quint. 11, 3, 115 et saep.—

c To give satisfaction by suffering a penalty : saepe satisfecit praedae venator, Mart. 12, 14, 3.

Related Words