sī (orig. and ante-class. form seī), conj. [from a pronominal stem = Gr. ἑ; Sanscr. sva-, self; cf. Corss. Ausspr. 1, 778; Curt. Gr. Etym. 396], a conditional particle, if.
I Prop.
a With indic.; so in gen., in conditions which are assumed to be true, with the verb in pres. or perf.; less freq. in imperf or pluperf.; and in conditions which may probably become true, with the verb in fut. or fut. perf. (Madv. Gram. § 332; Zumpt, Gram. § 517).
α Pres. : SI IN IVS VOCAT, Fragm. XII. Tab. ap. Gell. 20, 1, 25, and ap. Porphyr. Hor. S. 1, 9, 65: SI MORBVS AEVITASVE VITIVM ESCIT ... SI NOLET, etc., id. ap. Gell. l. l.: spero, si speres quicquam prodesse potis sunt, Enn. ap. Fest. p. 333 Müll. (Ann. v. 410 Vahl.): si vis, dabo tibi testes, Cic. Rep. 1, 37, 58: si voltis, id. ib. 1, 28, 44: si placet, id. ib. 2, 44, 71; 1, 21, 34: si tuo commodo fleri potest, id. ib. 1, 9, 14: si studia Graecorum vos tanto opere delectant, id. ib. 1, 18, 30: si populus plurimum potest, id. ib. 3, 14, 23: si Massilienses per delectos cives summā justitiā reguntur, inest tamen, etc., id. ib. 1, 27, 43; cf. id. Off. 3, 8, 35: quid est, Catilina, quod jam amplius exspectes, si nec privata domus continere voces conjurationis tuae potest? si illustrantur, si erumpunt omnia? id. Cat. 1, 3, 6: si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, id. Rep. 3, 18, 28: Si quaerimus, cur, etc., id. Brut. 95, 325. —Strengthened by modo : magnifica quidem res, si modo est ulla, Cic. Div. 1, 1, 1: deliget populus, si modo salvus esse vult, optimum quemque, id. Rep. 1, 34, 51: quae (virtus) est una, si modo est, maxime munifica, id. ib. 3, 8, 12; id. Tusc. 2, 4, 33; id. de Or. 2, 43, 182: si quisquam est facilis, hic est, id. Att. 14, 1, 2: si ulla res est, quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit, id. Q. Fr. 1, 2, 3, § 11: SI AGNATVS NEC ESCIT, GENTILIS FAMILIAM NANCITOR, Fragm. XII. Tab. in Collat. Leg. Mos. et Rom. 16, 4: quae (libertas), si aequa non est, ne libertas quidem est, Cic. Rep. 1, 31, 47; 1, 32, 49: id si minus intellegitur, ex dissensionibus percipi potest, id. Lael. 7, 23: BACANALIA SEI QVA SVNT, EXSTRAD QVAM SEI QVID IBEI SACRI EST ... FACIATIS VTEI DISMOTA SIENT, S. C. de Bacch. fin. : dicito, si quid vis, non nocebo, Plaut. Am. 1, 1, 235: si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, Cic. Rep. 1, 7, 12: si quid generis istiusmodi me delectat, pictura delectat, id. Fam. 7, 23, 3: si aliquid dandum est voluptati, id. Sen. 13, 44; four times repeated, id. ib. 11, 38.—So esp. after mirum est or miror, as expressing reality (= quod or cum; cf. Gr. εἰ): noli mirari, si hoc non impetras, Cic. Verr. 2, 2, 11, § 29: ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? Curt. 4, 11, 4: miraris, si superbiam tuam ferre non possumus? id. 8, 7, 14.— With a negative conclusion, to denote that, although the condition is true, or is conceded, a certain inference does not follow: nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas, etc., Cic. Fat. 12, 28: nec. si non obstatur, propterea etiam permittitur, id. Phil. 13, 6, 19: si veniam meretur qui inprudens nocuit, non meretur praemium qui inprudens profuit, Quint. 5, 10, 73: nec ideo ignis minus urere potest, si in materiam incidit inviolabilem flammis, Sen. Ben. 5, 5, 1.—
β Imperf. : ea si erant, magnas habebas omnibus, dis gratias, Plaut. As. 1, 2, 17; Cic. Rep. 1, 27, 43: si quis antea mirabatur, quid esset, quod, etc., id. Sest. 1.—
γ Perf. : SI MEMBRVM RVPIT NI CVM EO PACIT TALIO ESTO, Fragm. XII. Tab. ap. Fest. s. v. talio, p. 363 Müll.: si animum contulisti in istam rationem, etc., Cic. Rep. 1, 23, 37: si Roma condita est secundo anno Olympiadis septimae, etc., id. ib. 2, 10, 18: quos (tyrannos) si boni oppresserunt, recreatur civitas: sin audaces, fit illa factio, id. ib. 1, 44, 68; cf. id. ib. 1, 42, 65: si ita sensit, ut loquitur, id. ib. 3, 21, 32; 1, 27, 43: si modo hoc in Lycurgi potestate potuit esse, id. ib. 2, 12, 24: si modo in philosophiā aliquid profecimus, id. Off. 3, 8, 37: si quis eorum (servorum) sub centone crepuit, nullum mihi vitium facit, Cato ap. Fest. s. v. prohibere, p. 234 sq. Müll.: si quid sceleste fecit, Plaut. As. 2, 2, 27: si quam opinionem jam vestris mentibus comprehendistis, etc., Cic. Clu. 2, 6: si quando regi justo vim populus attulit regnove eum spoliavit, etc., id. Rep. 1, 42, 65; cf. id. ib. 1, 38, 59; id. Lael. 7, 24.—After mirum est or miror, to express a reality (cf. α, supra): minime mirum, si ista res adhuc nostrā linguā inlustrata non est, Cic. de Or. 2, 13, 55; id. Deiot. 4, 12: quid mirum, si haec invitus amisi? Tac. A. 12, 37: miraris, si eo tempore matrona dicere potuit, escende? Sen. Contr. 2, 13, 1: minime est mirandum, si vita ejus fuit secura, Nep. Cim. 4, 4.—Very often followed by certe, profecto, etc., to express a conclusion, as certain as the unquestionable assumption: quod si fuit in re publicā tempus ullum, cum, etc., tum profecto fuit, Cic. Brut. 2, 7: si quisquam fuit umquam remotus ab inani laude, ego profecto is sum, id. Fam. 15, 4, 13: etenim si nulla fuit umquam tam imbecillo mulier animo, quae, etc., certe nos, etc., id. Fam. 5, 16, 6: si umquam in dicendo fuimus aliquid, tum profecto, etc., id. Att. 4, 2, 2; id. Mil. 2, 4; 7, 19.—Esp. with a negative conclusion (v. α fin. supra, and cf. quia, etsi): non, si tibi ante profuit, semper proderit, Cic. Phil. 8, 4, 12: non, si Opimium defendisti, idcirco te isti bonum civem putabunt, id. de Or. 2, 40, 170: neque enim, si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Pompeii memoriam amisimus, id. Deiot. 4, 12: nec, si capitis dolorem facit, inutilis hominibus sol est, Quint. 5, 10, 82.—
δ Pluperf. : si improbum Cresphontem existimaveras, etc., Enn. ap. Auct. Her. 2, 24, 38: nec mirum, eos si orationes turbaverant, Liv. 32, 20, 2 (Trag. v. 156 Vahl.): si hoc ita fato datum erat, ut, Liv. 30, 30, 3.—So esp. in indef. clauses of repeated action: plausum si quis eorum aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat, whenever , Cic. Sest. 49, 105: si quando nostri navem religaverant, hostes succurrebant, Caes. B. C. 2, 6: si quando suis fortunis forte desperare coeperant, id. B. G. 3, 12.—
ε Fut. : SI VOLET SVO VIVITO ... SI VOLET PLVS DATO, Fragm. XII. Tab. ap. Gell. 20, 1, 45; cf.: si voles advortere animum, comiter monstrabitur, Enn. ap. Varr. L. L. 7, § 89 Müll. (Trag. v. 386 Vahl.); and: alte spectare si voles, etc., Cic. Rep. 6, 23, 25: si jam eminebit foras, id. ib. 6, 26, 29: si me audietis, id. ib. 1, 19, 32: si mutuas non potero certum est sumam fenore, Plaut. As. 1, 3, 95: id persequar, si potero, subtilius, Cic. Rep. 2, 23, 42; cf. in the foll. ζ: nihil (offendet) si modo opus exstabit, id. ib. 5, 3, 5: si quid te volam, ubi eris? Plaut. As. 1, 1, 96: si quod aliud οἰκεῖον reperies, Cic. Att. 1, 10, 3.—
ζ Fut. perf. : si te hic offendero, moriere, Enn. ap. Cic. Att. 7, 26, 1 (Trag. v. 301 Vahl.): si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem ostendero, Cic. Rep. 2, 1, 3: tum magis assentiere, si ad majora pervenero, id. ib. 1, 40, 62: expediri quae restant vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris, id. ib. 1, 35, 55; 1, 24, 38: pergratum mihi feceris, si de amicitiā disputaris, id. Lael. 4, 16: accommodabo ad eam (rem publicam), si potuero, omnem illam orationem, etc. ... quod si tenere et consequi potuero, etc., id. Rep. 1, 46, 70; so, si potuero, id. ib. 2, 30, 53; id. Brut. 5, 21: si potuerit, id. Off. 3, 23, 89: si modo id exprimere Latine potuero, id. Rep. 1, 43, 66: si modo interpretari potuero, id. Leg. 2, 18, 45: si ne ei caput exoculassitis, Plaut. Rud. 3, 4, 26: si quid vos per laborem recte feceritis ... Sed si quā per voluptatem nequiter feceritis, etc., Cato ap. Gell. 16, 1, 4: de iis te, si qui me forte locus admonuerit, commonebo, Cic. de Or. 3, 12, 47.—
b With subj.; so in gen. of conditions assumed in statement, but implied not to be actual; the verb in pres. (rarely perf. ) implies that the condition is still possible; in the imperf. and pluperf. , that it is known to be unreal (Madv. Gram. § 347 sqq.; Zumpt, Gram. § 524).
α Pres. : si habeat aurum, Plaut. Bacch. 1, 1, 12: abire hinc nullo pacto possim, si velim, id. ib. 2, 2, 2; so, si velim, Cic. Rep. 3, 10, 17: cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant, id. ib. 1, 5, 9: si singulos numeremus, id. ib. 3, 4, 7: si jus suum populi teneant, id. ib. 1, 32, 48: si Scipionis desiderio me moveri negem, id. Lael. 3, 10: si ad verba rem deflectere velimus, id. Caecin. 18, 51: si quis varias gentes despicere possit, videat primum, etc., id. Rep. 3, 9, 14.—In expressing a wish (poet. for utinam), usu. with O: O si angulus ille accedat, qui, etc., Hor. S. 2, 6, 8; 2, 6, 10: O mihi praeteritos referat si Juppiter annos, Verg. A. 8, 560; also alone: si nunc se nobis ille aureus arbore ramus Ostendat nemore in tanto! would that , yet if , if however , id. ib. 6, 187: si quā fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris, id. ib. 6, 882; cf. β, infra.—
β Imperf. : qui si unus omnia consequi posset, nihil opus esset pluribus, etc., Cic. Rep. 1, 34, 52: quae descriptio si esset ignota vobis, explicaretur a me, id. ib. 2, 22, 39: si ullum probarem simplex rei publicae genus, id. ib. 2, 23, 43: quod non fecissent profecto, si nihil ad eos pertinere arbitrarentur, id. Lael. 4, 13; cf. id. Verr. 2, 5, 51, § 133; v. Zumpt, Gram. § 525: SEI QVES ESENT, QVEI SIBEI DEICERENT, S. C. de Bacch (twice). —Also with O, expressing a wish (poet.): O si solitae quicquam virtutis adesset, Verg. A. 11, 415; and without O: si mihi, quae quondam fuerat ... si nunc foret illa juventus, id. ib. 5, 398.—
γ Perf. : SI INIVRIAM FAXIT ALTERI, VIGINTI QVINQVE AERIS POENAE SVNTO, Fragm. XII. Tabularum ap. Gell. 20, 1, 12: si jam data sit frux, Enn. ap. Prisc. p. 724 P. (Ann. v. 412 Vahl.): perii, si me aspexerit! Plaut. Am. 1, 1, 164: victus sum, si dixeris, id. ib. 1, 1, 272: Romani si casu intervenerint, Caes. B. G. 7, 20, Cic. Rep. 3, 5, 8.—
δ Pluperf. : si aliter accidisset, Cic. Rep. 1, 4, 7: tum magis id diceres, si nuper in hortis Scipionis affuisses, id. Lael. 7, 25: mansisset eadem voluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, id. Rep. 1, 41, 64: si id fecisses, id. Phil. 2, 2, 3; 2, 15, 38; 2, 36, 90: si quis in caelum ascendisset, etc., id. Lael. 23, 88: si aliquid de summā gravitate Pompeius remisisset, id. Phil. 13, 1, 2.—
c Ellipt.
α With pron. indef : istae artes, si modo aliquid, valent, ut acuant ingenia, Cic. Rep. 1, 18, 30: aut nemo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit, id. Lael. 2, 9; id. Or. 29, 103.—
β In a negation, usu. si minus, si contra (= sin minus, sin aliter): plures haec tulit una civitas, si minus sapientes, at certe summā laude dignos, Cic. Rep. 3, 4, 7: educ tecum omnes tuos: si minus, quam plurimos, id. Cat. 1, 5, 10; id. de Or. 2, 16, 68, in this sense less freq. si non: utrum cetera nomina digesta habes an non? Si non ... si etiam, id. Rosc. Com. 3, 9: si haec civitas est, civem esse me: si non, exsulem esse, etc., id. Fam. 7, 3, 5; Plaut. Rud. 4, 3, 104 sq.; id. Ps. 3, 2, 87; id. Poen. 5, 2, 24; Hor. Ep. 1, 1, 66; 1, 6, 68; Liv. 28, 29, 4: hic venit in judicium, si nihil aliud, saltem ut, etc., Cic. Verr. 2, 1, 58, § 152; so, si nihil aliud, Liv. 22, 29; 30, 35; 45, 37 fin. , Curt. 4, 6, 28: si aliud nihil, id. 2, 43.—
γ With forte : intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam, perhaps , Cic. Q. Fr. 1, 2, 2, § 7; cf.: vereor, ne nihil sim tui, nisi supplosionem pedis imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte, motum, id. de Or. 3, 12, 47.—
2 With quod , and if , but if , if however , if : quod si in philosophiā tantum interest ... quid tandem in causis existimandum est? Cic. Or. 16, 51: quod si fuit in re publicā tempus ullum ... tum profecto fuit, id. Brut. 2, 7: quod si exemeris ex rerum naturā benevolentiae conjunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, id. Lael. 7, 23; id. Rep. 3, 4, 7: quod si non hic tantus fructus ostenderetur et si ex his studiis delectatio sola peteretur: tamen, etc., id. Arch. 7, 16; id. Cat. 2, 5, 10; id. Rosc. Com. 18, 54.—
B In partic.
1 In subject or object-clauses, si with subj. sometimes takes the place of an inf.: apud Graecos opprobrio fuit adulescentibus, si amatores non haberent, Cic. Rep. 4, 3, 3: summa gloria constat ex tribus his; si diligit multitudo, si fidem habet, etc., id. Off. 2, 9, 31: unam esse spem salutis docent, si eruptione factā extremum auxilium experirentur, Caes. B. G. 3, 5: illud ignoscere aequum erit, si ... ne tuam quidem gloriam praeponam, etc., Liv. 28, 41, 1; Nep. Ages. 4, 3: infinitum est, si singulos velim persequi. Sen. Q. N. 5, 17, 5; id. Tranq. 16, 2 (cf. si after mirum est, I. a. fin. supra).—
2 In subst. clauses, to denote a doubtful assumption or future event (cf. quod): dixerunt, in eo verti puellae salutem, si postero die vindex injuriae ad tempus praesto esset, Liv. 3, 46: adjecerunt, Scipionem in eo positam habuisse spem pacis, si Hannibal et Mago ex Italiā non revocarentur, id. 30, 23; 35, 18.—
3 Si with a relative takes the place of a relative clause, to express a class the existence or extent of which is doubtful: mortem proposuit, non eis solum qui illam rem gesserunt, sed eis etiam si qui non moleste tulerunt, i. e. if such there were , whether few or many , Cic. Phil. 13, 18, 39; id. Verr. 2, 1, 4, § 9: dixit errare, si qui in bello omnis secundos rerum proventus expectent, Caes. B. G. 7, 29: errat, si quis existimat facilem rem esse donare, Sen. Vit. Beat. 24, 1; Cic. Off. 2, 13, 44; Liv. 42, 31.—
4 In syllogistic reasonings: si oportet velle sapere, dare operam philosophiae convenit. Oportet autem velle sapere, etc., Cic. Inv. 1, 36, 65: si enim est verum, quod ita conectitur: si quis oriente Caniculā natus est, in mari non morietur, illud quoque verum est: si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur, id. Fat. 6, 12.—
5 = etiamsi, with foll. tamen , even if , although , albeit (class.): quae si exsequi nequirem, tamen, etc., Cic. Sen. 11, 38; cf.: quae si causa non esset, tamen, etc., id. Mur. 4, 8; and: quae si dubia essent, tamen, etc., Sall. J. 85, 48.—
II Transf., in dependent clauses expressing an interrogation or doubt, it is nearly = num, but forms a looser connection, if , whether , if perchance (class., but very rare in Cic.): ibo et visam huc ad eum, si forte est domi, Plaut. Bacch. 3, 5, 4; Ter. Eun. 545; id. Heaut. 170; cf. id. Phorm. 553: jam sciam, si quid titubatum est, ubi reliquias videro, Plaut. Men. 1, 2, 33; cf. id. Merc. 1, 2, 44: fatis incerta feror, si Juppiter unam Esse velit urbem, Verg. A. 4, 110; Plaut. Mil. 4, 8, 52: primum ab iis quaesivit, si aquam hominibus in totidem dies, quot frumentum imposuissent, Liv. 29, 25; 39, 50: id modo quaeritur, si (lex) majori parti et in summam prodest, id. 34, 3; cf. id. 40, 49 fin. : jam dudum exspecto, si tuom officium scias, Plaut. Poen. prol. 12: hanc (paludem) si nostri transirent, hostes exspectabant, Caes. B. G. 2, 9; id. B. C. 2, 34; cf.: Pompeius eadem spectans, si itinere impeditos deprehendere posset, id. ib. 3, 75: non recusavit quo minus vel extremo spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset, experiretur, Cic. Phil. 9, 1, 2; cf. id. de Or. 2, 85, 398: statui expectandum esse si quid certius adferretur, id. Fam. 15, 1, 2: Philopoemen quaesivit si Lycortas incolumis evasisset, Liv. 39, 50: expertique simul, si tela artusque sequantur, Val. Fl. 5, 562: Helvetii nonnumquam interdiu, saepius noctu, si perrumpere possent, conati, Caes. B. G. 1, 8 fin. ; cf.: temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset, Liv. 1, 57.—
B With ellipsis of a verb or clause on which the condition depends (cf. I. c. supra): ei rei suam operam dat, si possiet illam invenire ( to see ) whether he can , Plaut. Cist. 1, 3, 37: L. Minucium cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris proficere possit, to see , to try , Caes. B. G. 6, 29 fin. : circumfunduntur hostes, si quem aditum reperire possent, id. ib. 6, 37: fame et inopiā adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti in agris reperire possent, id. ib. 7, 20, 10; cf. id. ib. 7, 55 fin. ; 7, 89 fin. ; id. B. C. 3, 8 fin. ; 3, 56: pergit ad speluncam, si forte eo vestigia ferrent, Liv. 1, 7: saxa volvebant, si quā Possent tectam aciem perrumpere, Verg. A. 9, 512: ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset, Liv. 42, 67, 6: haud aspernatus Tullius, tamen, si vana adferantur, in aciem educit ( that he might be ready ) if , etc., id. 1, 23, 6: milites in praesidio erant, si quo operā eorum opus esset, id. 27, 28, 5: alii offerunt se, si quo usus operae sit, id. 26, 9, 9: ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari, i. e. ( that he would attack it ) if , etc., Cic. Att. 4, 3, 3: Carthaginiensibus in Hasdrubale ita, si is movisset Syphacem, spes omnis erat, Liv. 29, 35, 9; 5, 8, 9: consul aedem Fortunae vovit, si eo die hostis fudisset, id. 29, 36, 8: erat Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae aestimatio, Cic. de Or. 1, 54, 232: quattuor legiones Cornelio, si qui ex Etruriā novi motus nuntiarentur, relictae, to meet the case , that , to be ready , if , etc., Liv. 6, 22: is in armis tenuit militem, si opus foret auxilio, id. 5, 8: ut patricios indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret, id. 4, 6, 10; 1, 40, 2; 24, 36.—
B Si ... si, for sive ... sive, whether ... or : si deus si dea es, Cato R. R. 139; cf.: hostiam si deo, si deae immolabant, Gell. 2, 28, 3.