subsidium

A New Latin Dictionary by Charlton T. Lewis Ph.D. and Charles Short, LL. D.

subsĭdĭum, ii, n. [subsideo].

I Milit. t. t.

A Orig., the troops stationed in reserve in the third line of battle (behind the principes), the line of reserve , reserve-ranks , triarii : subsidium dicebatur, quando milites subsidebant in extremā acie labentique aciei succurrebant. Quod genus militum constabat ex iis, qui emeruerant stipendia, locum tamen retinebant in exercitu: quae erat tertia acies triariorum, Fest. p. 306 Müll.; cf.: subsidium, quod postpositum est ad subveniendum laborantibus, id. p. 223 ib.: triarii quoque dicti, quod in acie tertio ordine extremis subsidio deponebantur: quod hi subsidebant, ab eo subsidium dictum, Varr. L. L. 5, § 89 ib. (very rare): subsidia et secundam aciem adortus, Liv. 4, 28: jaculatores fugerunt inter subsidia ad secundam aciem, id. 21, 46: impulsa frons prima et trepidatio subsidiis illata, id. 6, 13: in subsidiis pugnacissimas locaverunt gentes, Curt. 3, 9, 3: in subsidiis positi, id. 4, 13, 28.—

B A body of reserve , an auxiliary corps , auxiliary forces , etc. (class.; syn.: suppetiae, auxilium): duae cohortes de subsidio procedunt, Sisenn. ap. Non. 363, 18: rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium, quod submitti posset, Caes. B. G. 2, 25: neque certa subsidia collocari poterant, id. ib. 2, 22: cohortes veteranas in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat, stationed as a reserve , Sall. C. 59, 5.—

C Abstr., support in battle, aid , help , relief , succor , assistance : cum alius alii subsidium ferrent, Caes. B. G. 2, 26: funditores Baleares subsidio oppidanis mittit, id. ib. 2, 7: missi in subsidium equites, Tac. A. 12, 55: Italiae subsidio proficisci, Caes. B. C. 3, 78; cf. Cic. Phil. 5, 17, 46: integros subsidio adducit, Caes. B. G. 7, 87: subsidio venire, Cic. Att. 8, 7, 1: commune in Germanos Gallosque subsidium, octo legiones erant, Tac. A. 4, 5.—

II Transf., in gen., support , assistance , aid , help , protection , etc. (syn. adjumentum).

α Sing. : abi quaerere, ubi jurando tuo satis sit subsidii, Plaut. Cist. 2, 1, 26: mihi hoc subsidium (sc. juris interpretationem) jam inde ab adulescentia comparavi, Cic. de Or. 1, 45 199; cf.: ut illud subsidium (sc. bibliothecam) senectuti parem, id. Att. 12, 3, 52: subsidium bellissimum existimo senectuti otium, id. de Or. 1, 60, 255; cf. id. Quint. 1, 4: sine talium virorum subsidio resistere, id. Clu. 1, 3: his difficultatibus duae res erant subsidio, Caes. B. G. 2, 20: fidissimum annonae subsidium, Liv. 27, 5: aurum ad subsidium fortunae relictum, id. 22, 32: non aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit, Tac. A. 2, 63: nec tibi subsidio sit praesens numen, Ov. Ib. 285.—

β Plur. : industriae subsidia, Cic. Cat. 2, 5, 9: frumentaria subsidia rei publicae, id. Imp. Pomp. 12, 34: sibi subsidia ad omnes vitae status parare, id. Fam. 9, 6, 4: his ego subsidiis ea sum consecutus, id. ib. 15, 4, 14; Suet. Calig. 12: ad omnes casus subsidia comparare, to prepare resources , make provision , Caes. B. G. 4, 31: mare circa Capreas importuosum et vix modicis navigiis pauca subsidia, Tac. A. 4, 67.

Related Words