triumpho

A New Latin Dictionary by Charlton T. Lewis Ph.D. and Charles Short, LL. D.

trĭumpho, āvi, ātum, 1, v. n. and a. [triumphus].

I Neutr. , to make a triumphal procession , to hold or celebrate a triumph , to triumph (cf. ovo).

A Lit.: triumphare appellatum, quod cum imperatore milites redeuntes clamitant per urbem in Capitolium eunti Io triumphe: id a θριάμβῳ Graeco Liberi cognomento potest dictum, Varr. L. L. 6, § 68 Müll.: ex praeturā triumphare, Cic. Mur. 7, 15: commissi sunt iis magistratus, in quibus re bene gestā triumpharent, id. Planc. 25, 61: Africanus, qui de Numantinis triumpharat, id. Phil. 11, 8, 18; for which: ex Transalpinis gentibus triumpharunt, id. ib. 8, 6, 18: ex Macedoniā, id. Pis. 23, 55; id. Mur. 5, 11: ex Transalpinis bellis, id. Off. 2, 8, 28: cum triumphantem (Camillum) albi per urbem vexerant equi, Liv. 5, 28, 1: ut triumphanti urbem inire liceret, id. 26, 21, 2: quasi debellato triumphare, id. 26, 21, 4: neminem ad eam diem triumphasse, qui, etc., id. 28, 38, 4: quid tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at Pompeius triumphavit, Cic. Imp. Pomp. 21, 61: nisi meo in rem publicam beneficio ubi triumpharet esset habiturus, id. Off. 1, 22, 78; cf. Auct. B. Afr. 22, 3: Nero ovans triumphavit, i. e. held or celebrated an ovation , Vell. 2, 96, 3. —Poet., transf.: ut sit mulsum, qui triumphent milites, Plaut. Bacch. 4, 9, 48: mirum, si de me jure triumphat Amor, Prop. 2, 8 (8, b), 40 (24): deque cothurnato vate triumphat Amor, Ov. Am. 2, 18, 18.— Impers. pass. : ex eā urbe triumphari vidimus, Cic. Off. 2, 8, 28: aliquis est Romae, qui triumphari de Macedonibus nolit? Liv. 45, 38, 2: populi jussu triumphatum est, id. 3, 63, 11: de parvis oppidis, Flor. 1, 11, 6: ex civilibus bellis, id. 3, 22, 10.—

B Trop., to triumph , exult , be glad , rejoice exceedingly : exsultare laetitiā, triumphare gaudio, Cic. Clu. 5, 14; cf.: laetaris tu in omnium gemitu et triumphas, id. Verr. 2, 5, 46, § 121: in quo exsultat et triumphat oratio mea, id. Cat. 2, 2, 3: triumpho, si licet me, etc., Ter. Heaut. 672: meum factum probari abs te, triumpho gaudio, Caes. ap. Cic. Att. 9, 16, 2.—

II Act. (only poet. and in post-Aug. prose).

α With a homogeneous object: triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem, Gell. 2, 11, 4.—More freq.,

β With other objects, to triumph over , to lead in triumph; or, in gen., to conquer : aliquem, Treb. Poll. XXX. Tyr. 24: hic terram triumphabit, Lact. 6, 23 fin. : mortem Cum suis terroribus, id. 4, 26, 28; id. Mort. Pers. 16.—More freq. in pass. : bisque triumphatas utroque ab litore gentes, Verg. G. 3, 33: triumphatis dare jura Medis, Hor. C. 3, 3, 43: Zenobia victa et triumphata, Vop. Aur. 33: triumphati magis quam victi sunt, Tac. G. 37: triumphata Capitolia, Verg. A. 6, 836; cf.: omnia superata et triumphata, Plin. 5, 5, 5, § 36: ne triumpharetur (Mithridates), Tac. A. 12, 19: Roma triumphati caput orbis, Ov. Am. 1, 15, 26: triumphatus bos, i. e. obtained by victory , got or won as booty , id. F. 3, 732; so, triumphatum aurum, id. P. 2, 1, 41: Achaeos triumphandos Mummio tradidit, Aur. Vict. Vir. Ill. 61.—Hence, p. a. : trĭ-umphans , antis, = triumphalis, triumphal , belonging to a triumph : equi, Ov. P. 2, 8, 40.

Related Words