ultrā, adv. and prep. [ulter].
I Adv.
A Prop., on the other side : dextera nec citra mota nec ultra, neither on that side nor on this , neither backwards nor forwards , Ov. M. 5, 186.—
B Transf., in gen., beyond , farther , over , more , besides; of space (rare): ultra procedendi facultas, Auct. B. Afr. 50, 3.—
2 Of time, degree, etc.: estne aliquid ultra, quo progredi crudelitas possit? Cic. Verr. 2, 5, 45, § 119: ne quid ultra requiratis, id. Univ. 3: ut nihil possit ultra, id. Att. 15, 1, B, 2: quia ultra nihil habemus, id. Tusc. 1, 39, 94: melius ultra quam citra stat oratio, Quint. 8, 6, 76; 3, 1, 9: quid ultra Provehor? Verg. A. 3, 480: jam nihil ultra exspectantibus, Quint. 9, 4, 30; cf. id. 7, 1, 59: eam (mortem) cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curae neque gaudio locum esse, Sall. C. 51, 20: hac tempestate serviundum aut imperandum ... nam quid ultra? id. Or. Lepid. contra Sull. 5: nullum ultra periculum vererentur, Hirt. B. G. 8, 39: quos alios muros, quae jam ultra moenia habetis? Verg. A. 9, 782.—Of time: usque ad Attium et ultra porrectas syllabas geminis vocalibus scripserunt, farther , later , Quint. 1, 7, 14: nec ultra bellum Latinum dilatum, Liv. 2, 19, 2.—
C Esp., on account of its comparative sense, freq. followed by quam : ultra enim quo progrediar, quam ut veri videam similia, non habeo, Cic. Tusc. 1, 9, 17: ultra quam homini datum est provehi, Quint. 6, prooem. § 10: ultra quam satis est, Cic. Inv. 1, 49, 91; 1, 18, 26; Quint. 12, 7, 12: ultra quam oporteat, id. 2, 4, 7; 2, 5, 24: ultra quam ullus spiritus durare possit, id. 8, 2, 17; Liv. 40, 30, 5: nec ultra moratus, quam, etc., Tac. A. 6, 44.—
D Comp. : ultĕrĭus , in the signif. of the posit. , beyond , farther on , farther (mostly poet.; in prose rare and only postAug.).
α = ultra, cum quo Riphaeos possim conscendere montes Ulteriusque domo vadere Memnoniā, Prop. 1, 6, 4: abire, Ov. M. 2, 872: ulterius nihil est, nisi non habitabile frigus, id. Tr. 3, 4, 51.—
β Transf., = longius or amplius; procedere, Quint. 5, 11, 34: ulterius ne tende odiis, Verg. A. 12, 938: si me ulterius provexerit ira, Prop. 2, 15 (3, 7), 19: revocavit me cogitationi aptae traditum, et iturum, si licuisset, ulterius, Sen. Ep. 102, 1: robur ulterius adversus eam saeviendi gentem, Val. Max. 1, 1, 15: nec ulterius dare corpus inutile leto Aut vacat aut curat, farther , longer , more , Ov. M. 12, 344: non tulit ulterius, id. ib. 3, 487: rogabat Ulterius justo, beyond what was right , more than was right , id. ib. 6, 470.—
E Sup. : ultĭmē .
1 Extremely , to the last degree : nudam flagris ultime verberat, Ap. Met. 10, 24, 24; affectus, id. ib. 1, 7, 23.—
2 At last , Sen. Ep. 76, 22 (dub.; al. ultimum).
II Prep. with acc., on the farther side of , beyond , past : cis Padum ultraque, Liv. 5, 35, 4: ultra Silianam villam, Cic. Att. 12, 27, 1: milibus passuum II. ultra eum (montem) castra fecit, Caes. B. G. 1, 48; 1, 49; id. B. C. 3, 26; 3, 66: ultra Terminum, Hor. C. 1, 22, 10: dextra paulum prolata ultra sinum, Quint. 11, 3, 159; cf. id. ib. § 118.— Placed after the noun: sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum, Hor. S. 1, 1, 107: portas ultra procedere, Prop. 4 (5), 7, 29: Euphratem ultra, Tac. A. 15, 17 fin. —
b Transf.
α Of time, beyond , past , longer than : (Gorgias) et illorum fuit aemulus ut ultra Socratem usque duravit, Quint. 3, 1, 9: non durat ultra poenam abdicationis, id. 9, 2, 88: ultra rudes annos, id. 1, 1, 20: ultra pueriles annos, id. 1, 11, 19.—
β Of number, measure, degree, quality, etc., beyond , above , over , more than , = supra: paulo ultra eum numerum, Auct. B. Alex. 21: non ultra heminam aquae assumere, Cels. 4, 2, 4 fin. : adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat, Cic. Tusc. 4, 17, 38: ultra fidem, Quint. 8, 6, 73: modum, id. 10, 3, 32; 11, 1, 90: quid est ultra pignus aut multam? Cic. Phil. 1, 5, 12: ultra Romanorum et mortalium etiam morem aliquem curare, Sall. Fragm. ap. Macr. S. 2, 9: juvenis ultra barbarum, promptus ingenio, Vell. 2, 118, 2: Maecenas otio ac mollitiis paene ultra feminam fluens, id. 2, 88, 2: si mortalis ultra Fas trepidat, Hor. C. 3, 29, 31: ultra Legem tendere opus, id. S. 2, 1, 1: vires ultra sortemque senectae, Verg. A. 6, 114: si ultra placitum laudarit, id. E. 7, 27.