sentio

An Elementary Latin Dictionary

sentiō sēnsī (2d pers. sēnstī, T.), sēnsus, īre

SENT-, to discern by sense, feel, hear, see, perceive, be sensible of : ita, ut ne vicini quidem sentiant: suavitatem cibi: famem, L.: corporis aegri vitia, Cu.: posse prius ad angustias veniri, quam sentiretur, before they should be observed , Cs.— To perceive, feel the effects of, feel, experience, suffer, undergo, endure : iste tuus ipse sentiet Posterius, T.: quid ipse ad Avaricum sensisset, etc., Cs.: quae quisque sensisset, inquirere, L.: civitatum damna ac detrimenta: Tecum Philippos et celerem fugam Sensi, H.: rerum omnium inopiam, L.: lassitudo et sitis iam sentiebatur, L.: sentiat, Quos attemptarit, Ph.: in hac urbe esse consules vigilantes: transitum exercitūs ager senserat, had been wasted by , L.: nec pestilentem sentiet Africum Fecunda vitis, H.—Fig., to feel, perceive, discern, understand, observe, notice : mentes sapientium cum ex corpore excessissent sentire ac vigere, L.: non ut dictum est, in eo genere intellegitur, sed ut sensum est: hostes de profectione eorum senserunt, became aware of their retreat , Cs.: Primus sentio mala nostra, T.: numquam illum offendi, quod quidem senserim, as far as I have observed : praesentia numina sentit, H.: nec inania Tartara sentit, i. e. does not enter , O.: patere tua consilia non sentis?: postquam nihil esse pericli Sensimus, H.: si quid est in me ingeni, quod sentio quam sit exiguum: Sensere, quid mens rite posset, H.: sensit medios delapsus in hostis, V.—Of a state of mind, to feel, experience : quod sensum habeat, id necesse est sentiat voluptatem: victoriae tantae gaudium sentire, L.— To think, deem, judge, imagine, suppose, be of opinion, believe, mean : optime sentientes centuriones, i. e. most patriotic : sic interpretor sensisse maiores nostros: iocansne an ita sentiens, i. e. in earnest : cum illis, agree in opinion : ne iste haud mecum sensit, T.: qui aliunde stet, aliunde sentiat, i. e. acts on one side, while his convictions are with the other , L.: nec iam aliter sentire, quin viderentur, etc., and were fully convinced that , etc., Cs.: Caesarem non eadem de re p. sensisse quae me scio: de dis immortalibus vera: te esse huic rei caput, T.: voluptatem hanc esse sentiunt omnes: talem solemus sentire bonum civem: cum de illo genere rei p. quae sentio dixero: alquid gravius de vobis, Cs.: de re p. praeclara: postea quam ex nocturno fremitu de profectione senserunt, i. e. were aware , Cs.— To give an opinion, vote, declare, decide : in senatu libere: quae volt Hortensius omnia dicat et sentiat.

Related Words