vivo

An Elementary Latin Dictionary

vīvō vīxī (subjpluperf. vīxet for vīxisset, V.), —, ere

VIV-, to live, be alive, have life : Valet atque vivit (gnatus), T.: vivere ac spirare: is demum mihi vivere atque frui animā videtur, qui, etc., S.: Annos bis centum, O.: ad centesimum annum: nisi cum virtute vivatur, unless we live virtuously : non sibi soli postulat, Te vivere, for him alone , T.: nos in diem vivimus, i. e. from hand to mouth : vitam duram, quam vixi usque adhuc, T.: tutiorem vitam: Bacchanalia vivunt, Iu.: nunc tertia vivitur aetas, O.: et vivere vitem et mori dicimus: ignes, O.— To survive, be still alive : si viveret, verba eius audiretis: si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret: constitueram, neminem includere in dialogos eorum, qui viverent: hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit.—In phrases of asseveration: nam, ita vivam, putavi, as I live : quid poteris, inquies, pro iis dicere? ne vivam, si scio, may I die, if , etc.: ego hodie, si vivo, tibi Ostendam, etc., as sure as I live , T.—In the phrase, de lucro vivere, i. e. to owe life to favor, live at another's mercy : de lucro prope iam quadrennium vivimus: de lucro tibi vivere me scito, L.—In the phrase, ex alicuius more vivere, to conform to one's ways, live according to one's wishes : Huncine erat aequom ex illius more an illum ex huius vivere?T.— To live, support life, feed, be supported, sustain oneself : stirpibus palmarum: piscibus, Cs.: cortice ex arboribus, Cs.: herbis et urticā, H.: rapto, V.: Parcius, H.: Vivitur ex rapto, O.; cf. studia, quibus antea delectabamur, nunc etiam vivimus, which were formerly my delight, are now my life.—To live, pass the time, reside, dwell, be : extra urbem: Cypri, N.: in litteris vivere: unis moribus et numquam mutatis legibus: convenienter naturae: cum Pansā vixi in Pompeiano: ecquis me hodie vivit fortunatior?T.: ego vivo miserrimus: illā (sorte) Contentus vivat, H.: quoniam vivitur non cum perfectis hominibus, sed, etc.—Prov.: animum secum esse secumque ut dicitur, vivere, i. e. for its own sake.—To live well, live at ease, enjoy life : quando vivemus?: vive valeque, farewell , H.: vivite, silvae, fare ye well , V.— To live, last, endure, remain, be remembered : Vivet extento Proculeius aevo, H.: per omnia saecula famā, O.: tacitum vivat sub pectore volnus, V.: das nostro victurum nomen amori, O.: mihi Scipio vivit tamen semperque vivet.

Related Words