cŏ-haerĕo, haesi, haesum, 2, v. n., to cling together, to be united, either of that whose parts cling together, to cohere, or of that which cleaves to something else, to adhere.
I Of a whole as composed of parts, or of the parts of a whole, to cling together , be united , to cohere , press or crowd together.
A Lit.
1 In gen.: mundus ita apte cohaeret, ut dissolvi nullo modo queat, nisi ab eodem a quo est colligatus, Cic. Univ. 5: omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum vinculumque desiderant, id. ib. 4: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nullā vi contineretur, id. Ac. 1, 6, 24: omni naturā cohaerente et continuatā, id. ib. 1, 7, 28: nec res ulla magis primoribus ex elementis Indupedita suis arte conexa cohaeret Quam validi ferri natura, Lucr. 6, 1010: solidā primordia... Quae minimis stipata cohaerent partibus arte, id. 1, 610; 2, 67: inter se juga velut serie cohaerentia, continuous , Curt. 7, 3, 21.—Of persons in a throng, etc.: alii extremo complexu suorum cohaerentes, Quint. 8, 3, 68; so of soldiers in line of battle: conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non poterant, Curt. 3, 11, 4; and of two contending armies: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, id. 3, 11, 5; of ships: binas quadriremes Macedones inter se ita junxerant, ut prorae cohaererent, id. 4, 3, 14: conexis et cohaerentibus aedificiis, * Tac. G. 16.—
2 Pregn., to consist in or of , be composed of; with abl. (rare): cum alia quibus cohaererent homines e mortali genere sumpserint, quae fragilia essent et caduca, animum esse ingeneratum a deo, Cic. Leg. 1, 8, 24; cf.: mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret et nititur, etc., Cic. Leg. ap. Lact. 5, 8, 10.—
B Trop.
1 Of persons united by kindred, friendship, etc., to be near , close , united : turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos, Quint. 8, 3, 75: est enim mihi perjucundum quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis ut invicem vos obligari putetis, Plin. Ep. 7, 7, 1.—
2 Of things.
a In discourse, to belong together , be closely connected : quae... si suis quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas... sicut inter se cohaerent, ita opere ipso conjungi aptius videri potest, Curt. 5, 1, 2.—
b In thought, to be consistent , agree together : em, Paululum obsoni, ipsus tristis, de inproviso nuptiae—Non cohaerent, i.e. cannot all be here at once , Ter. And. 361: tam eras excors, ut... non modo non cohaerentia inter se diceres, sed maxime dijuncta atque contraria, Cic. Phil. 2, 8, 18: dubitandum non est quin numquam possit utilitas cum honestate contendere. Itaque accepimus Socratem exsecrari solitum eos qui primum haec naturā cohaerentia opinione distraxissent, id. Off. 3, 3, 11: non quaero jam, verumne sit: illud dico, ea, quae dicat, praeclare inter se cohaerere, id. Fin. 5, 27, 79: animadvertisti, quam multa dicta sint, quamque, etiam si minus vera, tamen apta inter se et cohaerentia, id. N. D. 3, 1, 4: male cohaerens cogitatio, Quint. 10, 6, 6: sensus inter se juncti, atque ita cohaerentes, ne, etc., id. 7, 10, 16; 9, 4, 20; 9, 4, 63: sermo hercule familiaris et cottidianus non cohaerebit, si verba inter nos aucupamur, have a consistent meaning , be intelligible , Cic. Caecin. 18, 52: vix diserti adulescentis cohaerebat oratio, id. Cael. 7, 15; and of harmony in the arrangement of words: conlocabuntur igitur verba, ut aut inter se aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus, etc., id. Or. 44, 149: haec collocatio verborum ... quae junctam orationem efficit, quae cohaerentem, etc., id. de Or. 3, 43, 172; Quint. 9, 4, 66.—
3 Pregn., to hold together , i.e. remain , exist , maintain itself : omnibus modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis, Cic. Tusc. 3, 25, 61: virtutes sine vitā beatā cohaerere non possunt, nec sine virtute vita beata, id. ib. 5, 28, 80: vix haec, si undique fulciamus, jam labefacta... nixa in omnium nostrum umeris cohaerebunt, id. Har. Resp. 27, 60.—
II To cling closely to something else, to adhere , be connected with , cleave to , be in contact with , etc.
A Lit.
1 With dat.: temptanti dextera flxa est Cuspide Marmaridae Corythi, lignoque cohaesit, Ov. M. 5, 125; 11, 76: nec equo mea membra cohaerent, id. Am. 1, 4, 9: scopuloque affixa cohaesit, id. M. 4, 553: fructus quamdiu solo cohaerent, Dig. 47, 2, 63: superficies... quae natura solo cohaeret, ib. 44, 7, 44, § 1 fin. : quippe turris... muris hostium propemodum cohaerebat, Curt. 4, 4, 11: experimentum marmorati est in subigendo donec rutro non cohaereat, Plin. 36, 23, 55, § 177: qui cohaerent Mesopotamiae Rhoali vocantur, adjoin , id. 5, 24, 21, § 87.—
2 With cum and abl.: quidquid enim sequitur quamque rem, id cohaeret cum re necessario, Cic. Top. 12, 53.—
3 With in and abl.: cohaerentis videmus in conchis (margaritas), etc., Plin. 9, 35, 54, § 109.—
4 Absol. : jamque ea (navis) quae non cohaerebat, i.e. which did not collide , Curt. 4, 4, 7.—
B Trop., to be closely connected with , in agreement or harmony with something else, to be consistent with : quod illa, quae prima dicuntur, si vehementer velis congruere et cohaerere cum causā, ex eis ducas oportet, quae post dicenda sunt, Cic. Inv. 1, 14, 19: si continget, etiam (id quod fingemus) verae alicui rei cohaereat, Quint. 4, 2, 89: ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid, sed cohaerens cum omni corpore membrum videatur, Cic. de Or. 2, 80, 325: creditis tot gentes... non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes, eodem proelio domitas esse, etc., Curt. 6, 3, 8: potentia male cohaerens inter Pompeium et Caesarem, Vell. 2, 47, 2.—
2 To be vitally connected with , to depend upon a thing; with abl.: sed ita legibus Sullae cohaerere statum civitatis adfirmat, ut iis solutis stare ipsa non possit, Quint. 11, 1, 85.—Hence,
1 cŏhae-rens , entis, P. a. (cohering, i.e.), being in accord , corresponding : aptius et cohaerentius, Gell. 1, 1, 6.—*
2 cŏhaerenter , adv., continuously , uninterruptedly : dimicatum est, Flor. 2, 17, 5.—
3 cŏhaesus , a, um. P. a., pressed together : quercus stricta denuo et cohaesa, Gell. 15, 16, 4.