sĕd or sĕt, conj. [cf. Freund, Cic. Mil. p. 8 sq.; old and orig. form sedum, acc. to Charis. p. 87 P., and Mar. Vict. p. 2458 P.; but more prob. an ablative from root of the reflexive pron. so- for suo-, and orig. the same with the insep. prep. 2. sēd; prop., by itself, apart; hence, but, only, etc.; cf. Corss. Ausspr. 1, p. 200 sq.], a particle of limitation, exception, or correction (cf. at and autem init.).
I In gen., but , yet : ipsum regale genus civitatis reliquis simplicibus longe anteponendum: sed ita, quoad statum suum retinet, etc., Cic. Rep. 2, 23, 43: Neoptolemus apud Ennium Philosophari sibi ait necesse esse, sed paucis: nam omnino haud placere, id. Tusc. 2, 1, 1; cf. id. Rep. 1, 18, 33: C. Memmius perfectus litteris, sed Graecis, id. Brut. 70, 247: nactus es (me otiosum), sed mehercule otiosiorem operā quam animo, id. Rep. 1, 9, 14: quae observanda essent, multa constituit (Numa), sed ea sine impensa, id. ib. 2, 14, 27; cf. id. ib. 1, 31, 47: miser homo est, qui, etc....sed ille miserior qui, etc., Plaut. Capt. 3, 1, 2: vera dico, sed nequicquam, quoniam non vis credere, id. Am. 2, 2, 205: video te testimoniis satis instructum: sed apud me argumenta plus quam testes valent, Cic. Rep. 1, 38, 59: (Platonis civitatem) praeclaram illam quidem fortasse, sed a vitā hominum abhorrentem et moribus, id. ib. 2, 11, 21; cf. id. ib. 1, 40, 63: sed id ubi jam penes sese habent, ex bonis pessumi sunt, Plaut. Capt. 2, 1, 37: nostri casus plus honoris habuerunt quam laboris, etc....Sed si aliter ut dixi accidisset: qui possem queri? etc., Cic. Rep. 1, 4, 7: istos captivos sinito ambulare, si foris, si intus volent. Sed uti asserventur magnā diligentiā, Plaut. Capt. 1, 2, 6: non possum dicere...sed neque his contentus sum, Cic. Rep. 1, 22, 36: nec sum in ullā re molestus civitatibus; sed fortasse tibi, qui haec praedicem de me, id. Att. 5, 21, 7: non sum tantopere admiratus, sed posteaquam coepit rationem exponere, id. Rep. 1, 14, 22: non perfectum illud quidem, sed tolerabile est, id. ib. 1, 26, 42: sane bonum rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum, id. ib. 2, 26, 48: scio tibi ita placere: sed tamen velim scire, etc., id. ib. 1, 30, 46; cf. Plaut. As. 2, 2, 72: difficile factu est, sed conabor tamen, Cic. Rep. 1, 43, 66: in quo defuit fortasse ratio, sed tamen vincit ipsa natura saepe rationem, id. ib. 2, 33, 57: illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu: Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi; Sed tamen inferni pollens matrona tyranni, Ov. M. 5, 507 sq.; cf. id. ib. 7, 718: plerique patriae, sed omnes famā atque fortunis expertes, Sall. C. 33, 1: ipsum quidem regem assecutus non est, sed magnam partem agminis oppresserunt, Liv. 36, 19: plus aegri ex abitu viri quam ex adventu voluptatis cepi. Sed hoc me beat saltem, quod perduelles vicit, Plaut. Am. 2, 2, 15: apponam urnam jam ego hanc in mediā viā. Sed autem, quid si hanc hinc abstulerit quispiam? but then , id. Rud. 2, 5, 15 (cf. in the foll. II. A. 2.): statim Luculli ... eum domum suam receperunt. Sed enim hoc non solum ingenii ac litterarum, verum etiam naturae, etc., but indeed , Cic. Arch. 3, 5: progeniem sed enim Trojano a sanguine duci Audierat, Verg. A. 1, 19; 2, 164; 5, 395; 6, 28 et saep. (cf. also infra, II. A. 2.): sed enimvero, cum detestabilis altera res sit, quid ad deliberationem dubii superesse? Liv. 45, 19, 14.—Very rarely with non (for nec tamen), introducing a qualification of a previous word: Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum, Sen. Ep. 71, 18.
II In partic.
A Interrupting the discourse by transition to another subject or by ending the speech.
1 In a transition to another subject: tristis sit (servus), si eri sint tristes: hilarus sit, si gaudeant. Set age, responde: jam vos redistis in gratiam? Plaut. Am. 3, 3, 7; cf. id. ib. 5, 1, 20; 5, 1, 26: non impedio, praesertim quoniam feriati sumus. Sed possumus audire aliquid, an serius venimus? Cic. Rep. 1, 13, 20: nunc reliquorum oratorum aetates et gradus persequamur. Curio fuit igitur ejusdem aetatis fere, etc. ... Scripsit etiam alia nonnulla, etc.... Sed ecce in manibus vir praestantissimo ingenio... C. Gracchus, id. Brut. 33, 125; cf.: sed eccum Amphitruonem, etc., Plaut. Am. 3, 4, 22; id. Aul. 2, 1, 55; 3, 5, 62; id. Capt. 5, 3, 20; 5, 4, 8 al.: sed quid ego cesso? id. As. 1, 1, 112: sed ista mox; nunc audiamus Philum, quem, etc., Cic. Rep. 1, 13, 20 fin. et saep.—In recurring to a previous subject: sed ad instituta redeamus, Cic. Brut. 61, 220: sed redeamus rursus ad Hortensium, id. ib. 84, 291: sed jam ad id, unde degressi sumus, revertamur, id. ib. 88, 300: sed perge de Caesare et redde quae restant, id. ib. 74, 258 et saep.—Hence, after parenthetic clauses, but , now , I say , etc.: equidem cum audio socrum meam Laeliam (facilius enim mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum sermonis expertes ea tenent semper quae prima didicerunt) sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium videar audire, Cic. de Or. 3, 12, 45: qui (Pompeius) ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit: non est deterritus: dixit omnia, atque interdum etiam silentio, cum auctoritate semper), sed ut peroravit, surrexit Clodius, id. Q. Fr. 2, 3, 2.—
2 In breaking off, discontinuing speech: sed satis verborum est: cura quae jussi atque abi, Plaut. Capt. 1, 2, 16: sed, si placet, in hunc diem hactenus, Cic. Rep. 2, 44, 71: sed haec hactenus, id. Off. 1, 39, 140 al.: sed quid ego haec memoro? Enn. ap. Prisc. p. 724 P. (Ann. v. 318 Vahl.): nec requievit enim, donec Calchante ministro—Sed quid ego haec autem nequicquam ingrata revolvo? Quidve moror? Verg. A. 2, 101: sed enim, οἰκονομία (epistulae) si perturbatior est, tibi assignato: te enim sequor, σχεδιάζοντα, but indeed , Cic. Att. 6, 1, 11; so, sed enim, Verg. A. 1, 19.—
B After negative clauses, to limit the negative statement, i. e. to indicate either that the assertion does not hold good at all, but something else does instead; or else that it is not exclusively true, but something else holds good in addition, but , on the contrary; and in an ascending signif., but also , but even , but in fact , etc.
1 In a simple opposition: non cauponantes bellum, sed belligerantes, Ferro, non auro, vitam cernamus utrique, Enn. ap. Cic. Off. 1, 12, 38 (Ann. v. 201 Vahl.); cf.: haud doctis dictis certantes, sed maledictis ...Non ex jure manu consertum sed magi' ferro Rem repetunt, id. ap. Gell. 20, 10 (Ann. v. 274 sq. Vahl.): non ego erus tibi, sed servus sum, Plaut. Capt. 2, 1, 44: quae (hominum vestigia) ille (Aristippus) non ex agri consiturā, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur, Cic. Rep. 1, 17, 29: nec leges imponit populo, quibus ipse non pareat, sed suam vitam, ut legem, praefert suis civibus, id. ib. 1, 34, 52; 1, 13, 19: neque hac nos patria lege genuit, ut...sed ut, etc., id. ib. 1, 4, 8: non quod...sed quod, etc., id. ib. 1, 18, 30.—With contra : non liberis servitutem, sed contra servientibus libertatem afferre, Liv. 4, 18 init. — Several times repeated: non sibi se soli natum, sed patriae, sed suis, Cic. Fin. 2, 14, 45 Madv. ad loc.: quod non naturā exoriatur, sed judicio, sed opinione, id. Tusc. 3, 34, 82: sed publicam, sed ob frumentum decretam, sed a publicanis faenore acceptam, id. Verr. 2, 3, 72, § 169; id. Planc. 10, 24: non eros nec dominos appellat eos ...sed patriae custodes, sed patres et deos, id. Rep. 1, 41, 64; Tib. 1, 7, 44 sq.: quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit; Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Hammon, Sed quae visceribus veniebat belua ponti Exsaturanda meis, Ov. M. 5, 17 sq.: sed Pompeium, sed Lepidum, Tac. A. 1, 10; Sen. Const. 13, 4; id. Ben. 1, 1, 6; 1, 7, 3: non praefectum ab iis, sed Germanicum ducem, sed Tiberium imperatorem violari, Tac. A. 1, 38 et saep.—
2 In a climax.
a Non modo (solum, tantum, etc.)...sed or sed etiam (et, quoque), not only , not merely ...but , but also , but even , but indeed (sed, standing alone, isolates the ascending idea, while an appended etiam , et , or quoque places it in closer connection with the first statement, and thus permits them to be viewed together): non modo falsum illud esse, sed hoc verissimum, Cic. Rep. 2, 44, 71: quod non modo singulis hominibus, sed potentissimis populis saepe contingit, id. ib. 5, 8, 11; 3, 10, 17: id ei perpetuā oratione contigit, non modo ut acclamatione, sed ut convitio et maledictis impediretur, id. Q. Fr. 2, 3, 2: unius viri consilio non solum ortum novum populum, sed adultum jam et paene puberem, id. Rep. 2, 11, 21; cf.: nec vero corpori soli subveniendum est, sed menti atque animo multo magis, id. Sen. 11, 36: volo ut in scaenā, sic in foro non eos modo laudari, qui celeri motu utantur, sed eos etiam, quos statarios appellant, id. Brut. 30, 116; id. Rep. 1, 8, 13: omnia ejus non facta solum, sed etiam dicta meminisset, id. ib. 6, 10, 10: neque solum fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum, id. ib. 2, 15, 28; 1, 3, 4; 1, 34, 51: neque vero se populo solum, sed etiam senatui commisit, neque senatui modo, sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his tantum, verum ejus potestati, cui, etc., id. Mil. 23, 61: haec non delata solum, sed paene credita, id. ib. 24, 64: nec mihi soli versatur ante oculos, sed etiam posteris erit clara et insignis, id. Lael. 27, 102: illum non modo favisse sed et tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causā, id. Att. 11, 9, 2: omnes civiles dissensiones, neque solum eas, quas audistis, sed et has, quas vosmet ipsi meministis et vidistis, id. Cat. 3, 10, 24: multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus patrum, Liv. 3, 36, 5: non responsum solum benigne legatis est, sed Philippi quoque filius Demetrius ad patrem reducendus legatis datus est, id. 36, 35 fin. : conciti per haec non modo Cherusci, sed conterminae gentes, Tac. A. 1, 60; 3, 44: via non angusta modo, sed plerumque praerupta, Curt. 3, 4, 12; 5, 1, 20 Mützell ad loc.—
β Esp., in passing from the part to the whole, from the particular to the universal (usually followed by omnino, or by omnis, cunctus, totus, universus, etc.): timebat non ea solum quae timenda erant, sed omnia, Cic. Mil. 24, 66: neglegere, quid de se quisque sentiat, non solum arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti, id. Off. 1, 28, 99: nec sibi tantum, sed universis singulisque consulere, Sen. Ben. 2, 5, 4: non consuli modo, sed omnibus civibus enitendum, Plin. Pan. 2, 1: non initio tantum, sed continuo totius temporis successu, Just. 1, 8, 14: non modo Italiā, sed toto orbe terrarum, Flor. 1, 16, 3.—Etiam is rarely added: quotiens non modo ductores nostri, sed universi etiam exercitus ad mortem concurrerunt, Cic. Tusc. 1, 37, 89; Curt. 5, 1, 24.—
b Non modo (solum) non...sed, sed etiam; sed ne... quidem, not only not...but , but even , but indeed , but not even , etc.: ut non modo a mente non deserar, sed id ipsum doleam, me, etc., Cic. Att. 3, 15, 2; id. Rep. 2, 23, 43: judicetur non verbo, sed re non modo non consul, sed etiam hostis Antonius, id. Phil. 3, 6, 14: hoc non modo non laudari, sed ne concedi quidem potest, id. Mur. 3, 8: iis non modo non laudi, verum etiam vitio dandum puto, id. Off. 1, 21, 71: non modo non oppugnator, sed etiam defensor, id. Planc. 31, 76: ego contra ostendo, non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium, sed ne potuisse quidem facere, id. Rosc. Am. 29, 79.—Also, without the second non in the first clause, and with ne quidem , doubly negative (only when both clauses have the same verb; v. Zumpt, Gram. § 724 b): quod mihi non modo irasci, sed ne dolere quidem impune licet, Cic. Att. 11, 24, 1: ea est ratio instructarum navium, ut non modo plures, sed ne singuli quidem possint accedere, id. Verr. 2, 5, 51, § 133: non modo aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam assequi possumus, id. Rep. 6, 21, 23: ea sunt demum non ferenda in mendacio, quae non solum facta esse, sed ne fieri quidem potuisse cernimus, id. ib. 2, 15, 28: quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est, id. Lael. 24, 89: non modo facere, sed ne cogitare quidem quicquam audebit, id. Off. 2, 19, 77; cf. with vix : verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris, sed vix jam in libris reperiuntur, id. Cael. 17, 40: non modo ad expeditiones, sed vix ad quietas stationes viribus sufficiebant, Liv. 3, 6.—After quisquam with ellipsis of non : ut non modo praedandi causā quisquam ex agro Romano exiret, sed ultro Fidenates descenderent, etc., Liv. 4, 21, 6 (where Weissenb. supplies non in brackets before exiret); cf.: antiqui non solum erant urbes contenti cingere muris, verum etiam loca aspera et confragosa saxis eligebant, Hyg. Grom. Limit. p. 197.—
C As sed , after non modo , acquires an idea of ascent or climax, from the fact that non modo represents a thing as existing (only not existing alone), and thus includes an affirmation, so, too, after purely affirmative clauses, sed sometimes serves as an ascending adjunct, but , but in fact , but also : ego te hodie reddam madidum, sed vino, probe, Plaut. Aul. 3, 6, 37: odore canibus anum, sed multo, replent, Phaedr. 4, 17, 19: Dae. Curriculo affer Duas clavas. La. Clavas? Dae. Sed probas: propera cito, Plaut. Rud. 3, 5, 19.—In good prose usually joined with etiam (or et ): hic mihi primum meum consilium defuit, sed etiam obfuit, Cic. Att. 3, 15, 5; cf. id. ib. 4, 16, c, 10; 10, 16, 6: Q. Volusium, certum hominem, sed mirifice etiam abstinentem, misi in Cyprum, id. ib. 5, 21, 6: hoc in genere si eum adjuveris, apud ipsum praeclarissime posueris, sed mihi etiam gratissimum feceris, id. Fam. 13, 64, 2: ex testamento Tiberii, sed et Liviae Augustae, Suet. Calig. 16; 20.